Expiscatio[1] (Anglice phishing; Francogallice hameçonnage) est fraudulenta acquisitio notitiarum privatarum (e.g. tesserarum), quae praecipue per litteras electronicas aut per IRQ aliumve modum impraesentiarum nuntiandi fit.

Quisquis enim notitias per interrete expiscari vult fidam simulat societatem vel hominem, qui per speciem securitatis confirmandae nuntiat necesse esse certiorem fieri de numero chartulae creditoriae vel argentariae rationis, de tessera systemati computatrali indenda, de alio signo secreto (sicut codice PIN) sive de quavis alia notitia alios celanda. Expiscatoribus non videtur opus esse nisi paucissimis credulis, ut aliquantum lucri faciant.

Quisquis se ab expiscatorum hamis insidiisque defendere vult sciat nullum esse systema publicum, cui fidei commissis opus sit.

Notae recensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia recensere

 

Haec stipula ad informaticam spectat. Amplifica, si potes!