Euparagiinae sunt parva familiae Vespidarum subfamilia, cui solum est unum genus, Euparagia. Huic gregi vesparum praeteritis temporibus geologicis fuit distributio cosmopolita, sed nomen nunc est taxon geographice relictum, solum ex desertis Civitatum Foederatarum meridio-occidentalium et Mexici boreoccidentalis regionibus notum. Haec subfamilia olim inter vespas pollinis (et eiusdem gradus) digerebatur, cum "Masaridis" in singula familia tractata; hodie autem, Euparagiinae habetur subfamilia separata et grex sororius relictarum Vespidarum.

Venatio alarum est unica et venationi omnium Vespidarum aliarum discrepat; eis etiam proprie est singula parva macula in posteriori mesonoti margine, atque femora et trochantera crurum anteriorum maris in formas speciei proprias commutantur.

Vita singulae speciei, Euparagiae scutellaris, nota est, cuius feminae nidos in solo effossos larvis Curculionoideorum instruunt.

Notae recensere

  • Carpenter, J. M. 1982. The Phylogenetic relationships and natural classification of the Vespoidea (Hymenoptera). Systematic Entomology 7: 11-38.
  • Bohart, R. M. 1989. A review of the genus Euparagia (Hymenoptera, Masaridae). Journal of the Kansas Entomological Society 62(4): 462-467.
 

Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!