Ervinus Teufel (vulgo Erwin Teufel, natus 4 Septembris 1939) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae est.

Ervinus Teufel anno 2004
Erwin Teufel 2011

Cursus honorum recensere

Teufel in schola magistratuum rebus studebat et ab anno 1964 ad usque 1991 magister civium oppidi Spaichingen fuit. Etiam anno 1964 ad CDU accedit. Ab anno 1972 et sodalis senatus terrae Badeniae-Virtembergiae erat. Annis 1972 ad 1978 collegio summorum magistratuum huius terrae foederalis fuit. 22 Ianuarii 1991 successor Lotharii Späth praeses ministrorum Badeniae-Virtembergiae electus est et ad 19 Aprilis 2005 hunc magistratum gessit. Successor eius Guntherus Oettinger factus est.

Post magistratus recensere

Annis 2006 ad usque 2008 Teufel Monaci philosophiae studebat. Praeterea sodalis consilii de rebus ethicis (vulgo: Ethikrat) est, quod collegium summorum magistratuum Germaniae condiderat.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ervinus Teufel spectant.

Vita Ervini Teufel (lingua theodisca)

Praesides Ministrorum Badeniae-Virtembergiae
 
Insigne Badeniae-Virtembergiae

Reinholdus Maier (FDP) | Gebhardus Müller (CDU) | Curtius Georgius Kiesinger (CDU) | Ioannes Filbinger (CDU) | Lotharius Späth (CDU) | Ervinus Teufel (CDU)  | Guntherus Oettinger (CDU)  | Stephanus Mappus (CDU) | Winfridus Kretschmann (Foedus 90/Virides)

 
Insigne Germaniae

Carolus Arnold | Ioannes Ehard (I) | Henricus Gulielmus Kopf | Reinholdus Maier | Georgius Augustus Zinn (I) | Petrus Altmeier (I) | Kai-Uwe de Hassel | Curtius Sieveking | Gulielmus Brandt | Gulielmus Kaisen | Franciscus-Iosephus Röder (I) | Franciscus Meyers | Ioannes Ehard (II) | Curtius Georgius Kiesinger | Georgius Diederichs | Georgius Augustus Zinn (II) | Petrus Altmeier (II) | Helimutus Lemke | Nicolaus Schütz | Herbertus Weichmann | Franciscus-Iosephus Röder (II) | Ioannes Koschnick (I) | Henricus Kühn | Alphonsus Goppel | Ioannes Filbinger | Alfredus Kubel | Albertus Osswald | Bernhardus Vogel (I) | Gerhardus Stoltenberg | Theodericus Stobbe | Ioannes-Ulricus Klose | Werner Zeyer | Ioannes Koschnick (II) | Ioannes Rau (I) | Franciscus Iosephus Strauß | Lotharius Späth | Ernestus Albrecht | Holger Börner | Gualterius Wallmann | Bernhardus Vogel (II) | Björn Engholm | Gualtherius Momper | Henning Voscherau | Alfredus Gomolka | Bernhardus Seite | Anscharius Lafontaine | Nicolaus Wedemeier | Ioannes Rau (II) | Edmundus Stoiber | Ervinus Teufel | Gerardus Schröder | Ioannes Eichel | Rolandus Koch | Curtius Biedenkopf | Curtius Beck | Nicolaus Wowereit | Gualphangus Böhmer | Theodericus Althaus | Matthias Platzeck | Petrus Haraldus Carstensen] | Haraldus Ringstorff | Ole de Beust | Petrus Müller | Ioannes Böhrnsen | Hannelora Kraft | Horatius Seehofer | Winfridus Kretschmann | Stephanus Weil | Volkerus Bouffier | Stanislaus Tillich | Maria-Ludovica Dreyer (2016) | Michael Müller (2017) | Daniel Günther (2018) | Dietmarius Woidke (2019)