Eliza Bonaparte (nata Adiacii die 3 Ianuarii 1777; mortua apud Tergesten die 7 Augusti 1820) fuit soror Napoleonis Bonaparte.

Elisa Bonaparte.

Vita recensere

Eliza in schola regali Sancti Cyri apud Versalias educata est. Anno 1797, Felici Baciocchi viro nobili Corsicae inopia vexato nupsit.[1] Fratre Napoleone invito cum marito Luetiae vixit, et hospes scriptores ac artifices in domum suam invitabat, inter quos Iacobus Ludovicus David pictor numerabatur. Imperio Francico anno 1804 condito, Eliza et Carolina Bonaparte soror non, ut aliae familiares, ad titulum principissarum sublatae sunt. Eliza tamen apud fratrem impetravit ut maritus senator imperii factus sit. Postea hic etiam Lucae dux nominatus est. Pro marito autem re vera Eliza ducatum duxit. Anno 1809, Eliza a fratre procuratrix Magni Ducati Tusciae et Magna Ducissa nominata est.

Napoleone ab alligatis anno 1814 victo Eliza ducatum suum tenere frustra temptavit. Ab Austriacis cum marito capta et non prius quam 1815 liberata est. Ultimos annos Tergeste custodibus Austriacis positis cum marito vixit.

Posteriores recensere

Felix et Eliza quattuor iberos habuerunt, quorum duo pueri infantes mortui sunt. Praeterea filia fuit Elisa Napoleo Baciocchi (1806 - 1869) et Hieronymus Fridericus Felix Napoleo filius (1814 - 1833).

Nexus interni

Nexus externi recensere

Notae recensere