Eduardus (Francice: Édouard) Drouyn de Lhuys (natus 19 Novembris 1805 Lutetiae, mortuus 1 Martii 1881 eodem loco) vir rerum politicarum peritus ac legatus Franciae fuit.

Eduardus Drouyn de Lhuys

Cursus honorum recensere

Drouyn de Lhuys Collegium Ludovici Magni frequentavit atque ab anno 1825 ibi scholam iurisprudentiae. Ab anno 1830 in legatione Francica apud aulam regiam Hispaniae operam dedit, annis 1833 - 1836 Hagae operam dedit. Deinde legatus Franciae Matritum revertebat. Ab anno 1840 in administerio rerum exterarum Lutetiae operam dedit. Anno 1842 legatus ad cameram legatorum electus consilium ministtrorum Francisci Guizot acerrime vituperavit atque idcirco e magistratu dimissus est. Proximis annis reformationem constitutionis Regni Francici postulavit et ad Ludovici Philippi regis casum nitebatur. Re publica anno 1848 proclamata Drouyn de Lhuys iterum legatus parlamenti et praeses eius consilii rerum exterarum electus est. Die 20 Decembris 1848 Ludovicus Bonaparte praeses eum administrum rerum exterarum Franciae nominavit. Mense Iunio 1849 legatus Franciae Londinii nominatus est et breviter diebus 10 - 24 Ianuarii 1851 iterum administer rerum extarum fuit. Deinde Bonaparte adiuvit, cum die 2 Decembris 1851 rerum potitus est. Drouyn de Lhuys sub Secundo Imperio Francico senator factus est et 28 Iulii 1852 tertio administer exterarum rerum faciebatur. Anno 1855, postquam Consultatio Vindobonae de Bello Crimaeano finiendo sine eventu finita est, a magistratu administri se recessit. Anno 1856 et senatoris honorem deposuit, postquam Napoleo senatum inertiae accusavit. Die 15 Octobris 1862 - 1 Septembris 1866 quarto tempore administer rerum exterarum erat. Anno 1863 iterum senator factus est. Imperio Francico abolito unum annum in exilio in Caesarea Insula vixit et deinde in Franciam revertebat, de vita publica autem se recessit.

Nexus externi recensere