Ecclesiae orthodoxae orientales[1] est nomen hodie usitatissum, quo appellantur illae ecclesiae, quae post Concilium Chalcedonense (451) ab ecclesia Imperii Romani et occidentalis separatae sunt, et quae olim non chalcedonenses, praechalcedonenses, antichalcedonenses, monophysitae, veteres orientales, orientales minores dicebantur.

Quarum separatio ab aliis ecclesiis ex causis et dogmaticis et politicis originem traxit, primo inter christianos Aegypti Syriaeque (i.e. Graeci, Copti vel Syri), qui centralismo Constantinopolitano resistebant, quibus postea adiuncti sunt Armeni, qui extra limites Imperii Romani Orientalis versabantur. Ecclesiae aethiopica et erythraea, quae antea pars erant Ecclesiae Coptorum, saeculo XX autocephala facta sunt. Ecclesia autem malankara iam anno 1665 cum Ecclesia iacobita syra coniuncta est.

Sequentes igitur Ecclesiae, quae in occidente (Constantinopoli et Romae) monophysiticae dicebantur sed re revera sunt miaphysiticae, et quae inter se communione ecclesiastica vinculantur, inter orthodoxas orientales numerantur:

Linguae quibus translaticie hae ecclesiae in liturgia utuntur sunt (Syrica, Coptica, Armenica, Aethiopica. Quibus linguis hodie adduntur aliae, ut puta Arabica, Malaica vel linguae occidentales.

Propter fugam vel emigrationem vel conversionem ad religionem Islamicam Ecclesiae orthodoxae orientales in terris, in quibus ortae sunt, multos fideles amiserunt. Armenia et forsitan Aethiopia exceptis, hodie sunt ecclesiae minoritariae. Simul autem in terris occidentalibus diffusae sunt.

Mense Ianuario 1965 superiores et clerici omnium ecclesiarum orientalium orthodoxarum Neanthopoli conferentiam egerunt. Hic fuit primus conventus e Concilio Ephesino. Ecclesiae structuras, quibus unae alias adiuvarent, constituerunt.

Ecclesiae catholicae affines recensere

Eiusdem traditionis teologicae et liturgicae, sed plenam cum Sede Romana communionem habentes, sunt sequentes Ecclesiae Catholicae Orientales:

Nexus interni

Notae recensere

  1. Geevarghese Mar Osthathios, "Oriental Orthodox Churches," Dictionary of the Ecumenical Movement (World Council of Churches et Wm. Eerdmans, 2002), qui legitur hic.

Bibliographia recensere

  • Hage, Wolfgang. 2007. Das orientalische Christentum: Die Religionen der Menschheit. Vol. 29/2. Stutgardiae. ISBN 978-3-17-017668-3.
  • Lange, Christian, et Karl Pinggéra, eds. 2010. Die altorientalischen Kirchen: Glaube und Geschichte. Darmstadii. ISBN 978-3-534-22052-6.