Eberhardus (vulgo: Eberhard) Diepgen (natus 13 Novembris 1941) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae est.

Eberhardus Diepgen anno 1989

Munus recensere

Scholam anno 1960 finitam Diepgen Berolini iurisprudentiae studebat atque anno 1967 primum experimentum, anno 1972 secundum absolvit. Tum iurisconsultus laboravit.

Cursus honorum recensere

Factio recensere

Ab anno 1962 Eberhardus Diepgen sodalis CDU est. Annis 1983 - 2002 praeses suae factionis Berolini erat. Annis 1980 - 1984 et 1989 - 1991 praeses legatorum CDU in senatus terrae fuit.

Magister civium regens primo recensere

9 Februarii 1984 Diepgen successor Ricardi de Weizsaecker, qui tum magistratum Praesidis Foederalis Germaniae petebat, Magister civium regens Berolini creatus est. Cum suffragium anno 1985 vicit, electionem anni 1989 perdidit: 16 Martii Gualtherius Momper successor eius creatus est. Iis mensibus, quibus magister civium non erat, eversus rerum in Germania orientali accessit.

Secundo tempore Magister civium recensere

Paucis mensibus post Berolinum ab anno 1948 divisum ut Germania tota unificata est. Domus legatorum 2 Decembris 1990 urbis unitae electa est atque Diepgen vicit. 24 Ianuarii 1991 iterum Magister civium regens creatus est. Factio SPD eum cum CDU creavit. Haec coalitio post electiones anni 1995 et 1999 continuata est. Sed anno 2001 SPD coalitionem reliquit et una cum Viridibus 16 Iunii Nicolaum Wowereit successor Eberhardi Diepgen Magister civium regens creavit.

Post magistratum amissum recensere

Diepgen ad annum 2002 praeses factionis suae CDU Berolini mansit, anno 2004 praeses honoris causa creatus est, 2005 frustra sedem Dietae Foederalis petivit.

Nexus externi recensere