Andreas Romelle Young[1] (natus Andre Romelle Young Comptoniae Californiae 18 Februarii 1965),[2] vel Dr. Dre nomine scaenico notus, est rappista, phonodiscorum productor, et negotiator Americanus, qui Aftermath Entertainment et Beats Electronics societates mercatorias condidit. Olim fuit co-possessor societatis Death Row Records et artifex in eius phonodiscis divulgatus. Alba musica produxit multorum rapianorum, inter quos sunt 2Pac, The D.O.C., Snoop Dogg, Eminem, Xzibit, Knoc-turn'al, 50 Cent, The Game, et Kendrick Lamar, quorum omnium cursibus vitae procuravit. Putatur persona magni momenti in G-funk hiphop litoris occidentalis promovendo, modo musicae rapianae cuius praecipua proprietas sonica est synthesizer sonorum et ictus tardi et graves. Anno 2014, secundus a divitissimo homine in scaena hiphop Americano a Forbes aestimatus est, $550 millionibus valens.[3] Indicem Forbes anni 2015 superavit, $620 milliones aestimatas anno 2014 merens, vectigalibus inclusis.[4]

Dr. Dre anno 2011.
Dr. Dre in Coachella Valley Music and Arts Festival anni 2012 agit.

Notae recensere

  1. Ro 2007.
  2. "Monitor". 22 Februarii 2013. p. 32 
  3. "The Forbes Five: Hip-Hop's Wealthiest Artists 2014". Forbes Magazine. 5 Maii 2014 .
  4. Greenburg 2015.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Dr. Dre spectant.