Donaldus Tusk, vulgo plene Donald Franciszek Tusk (natus Gedani die 22 Aprilis 1957), e familia Cassubica ortus, alumnus universitatis Gedanensis, ubi historiae studuit, est rerum politicarum peritus Polonicus et Europaeus. Anno 2010 Praemium Caroli Magni accepit.

Wikidata Donaldus Tusk
Res apud Vicidata repertae:
Donaldus Tusk: imago
Donaldus Tusk: imago
Donaldus Tusk: subscriptio
Donaldus Tusk: subscriptio
Nativitas: 22 Aprilis 1957; Gedanum
Patria: Polonia
Nomen nativum: Donald Franciszek Tusk

Familia

Genitores: Donald Tusk; Ewa Tusk
Coniunx: Małgorzata Tusk
Proles: Michał Tusk, Katarzyna Tusk
Donaldus Tusk (ad dextram partem) anno 2007 a Lecho Kaczyński primus minister Poloniae instauratus

Donaldus Tusk legatus est ad parlamentum Polonicum annis ab 1991 ad 1993 rursusque ex anno 1997. Dux fuit a die 1 Iunii 2003 Tribunae civicae, factionis politicae. A mense Novembri 2007 primus minister merebat. Eo officio se die 22 Septembris 2014 abdicavit: praesidium enim Consilii Europaei die 1 Decembris eiusdem anni suscepit, Hermanno Van Rompuy praecessore. Successor eius ad primum ministerium Polonicum fuit Eva Kopacz. Anno 2023, in comitiis nationalibus iterum victor, primus minister rursus creatus est.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Donaldum Tusk spectant.