Domitius Marsus (natus anno incognito; mortuus inter 19 ac 12 ante aer. vulg.[1]) fuit poeta et scriptor prosaicus, Vergilio Tibulloque amicus,[2] qui cum Maecenate et quem Martialis nonnumquam dicit antecessorem suum fuisse.[3]

Opera recensere

Marsus scripsit epigrammatum librum appellatum Cicuta, nominatum pro acerbitate venenoque sarcasmi atque librum elegiarum.[4] Scripsit etiam commentationem prosaicam De urbanitate.[4]

Carmen eius epicum, Amazonis nomine, non bene receptum est, nam legimus apud Martialem:

Saepius in libro memoratur Persius uno
Quam levis in toto Marsus Amazonide.[5]

Etiam Taciti Ann. vi.47, et fortasse Horatii Carm. iv.4.19–20, Amazonidem referunt.[6]

Inscriptionem, Tibullo morienti, Marsus finxit:

Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle,
Mors iuuenem campos misit ad Elysios,
ne foret aut elegis mollis qui fleret amores
aut caneret forti regia bella pede.[7]

Fontes recensere

  1. Scripsit enim epigramma pro Tibullo mortuo in 19, sed in 12, cum Ovidius scripsit E Ponto, Marsus vivere desiverat.
  2. Encyclopaedica Britannica. 1911. Vol. 17, pp. 784.
  3. The Oxford Classical Dictionary. Oxford University Press. Londinii. 1966.
  4. 4.0 4.1 Historia literaturae Romanae ab initio usque ad mortem Marci Aurelii apud https://web.archive.org/web/20071128112818/http://ancienthistory.about.com/.
  5. Mart. iv. 29, 7.
  6. Opuscula, Mauritii Haupt, pp. 333, apud Googles Libri.
  7. Textus inscriptionis Tibullo apud http://www.bartleby.com.