Disputatio Categoriae:Plantae venenosae

Latest comment: abhinc 13 annos by Neander

Toxicariae? Cur non plantae venenosae? --Neander 10:20, 16 Augusti 2010 (UTC)Reply

De toxicario nihil dico, sed venenoso abnuo. Venenum, si recte distinguo, ex animalibus, minime plantis, provenit. Ita Anglice, en:List of poisonous plants et en:List of venomous animals; necnon Francogallice, fr:Catégorie:Plante toxique et fr:Catégorie:Animal venimeux. Sed quid Latine ...? mortiferus? letalis? Andrew Dalby (disputatio) 11:36, 16 Augusti 2010 (UTC)Reply
Valde dubito, an huius modi sensuum differentia re vera exstiterit in Latino sermone. Poison(ous) et venom(ous) puto categorias Anglicas &c esse, de quibus Latina nihil scire videtur. (Hic ita fere res se habet ac in colorum spectro.) Constat venenum idem esse ac φαρμακόν apud Graecos (ut apud glossatores legimus). Socrates, cum φαρμακόν ex herba mixtum bibebat (apud Phaedonem sermonem), certe venenum bibit. Herba venenosa apud Augustinum (de genes. ad litter. 8.13) legitur, et insuper primus videtur hoc adiectivo usus esse. Utcumque res se habet, puto "toxicarium" falso compositum esse. --Neander 13:34, 16 Augusti 2010 (UTC)Reply
De veneno erravi. Iam ante Augustinum, cf. Tibullus 2.4.55: "Quicquid habet Circe, quicquid Medea veneni, / Quicquid et herbarum Thessala terra gerit".
De verbo "toxicarius" Iacobus plura explicat in pagina disputationis sua: est vocabulum taxinomorum. Andrew Dalby (disputatio) 14:38, 16 Augusti 2010 (UTC)Reply
Verbum in :en: est toxic. Vide en:category:Toxic plants, subcategoriam categoriae Toxicology. ((Vicipaediae opus est commentarius Toxicologia, non?) Secundum Merriam-Webster, Anglicum toxic, toxicology, etc., de recentiore Latina toxicus deducitur, quod ipsum trahitur de Latino puro (antemediaevali) toxicum 'venenum', ex Graeco toxikon ex toxon 'arcus, sagitta'. ¶ Fortasse non omnia venena sunt res toxicae, quia (Anglicum) toxin est 'a colloidal proteinaceous poisonous substance," sed non omnes "poisons" ut videtur sunt "proteinaceous" et "colloidal." Exempli gratia, arsenicum, revera res venenosa, est elementum chemicum, substantia inorganica, ergo non proteinacea. IacobusAmor 14:03, 16 Augusti 2010 (UTC)Reply
"Toxikon (sc. pharmakon)" a primo fuit venenum sagittarium. Si Romanus antiquus essem, adiectivo q.e. venenosus vel venenifer uterer. Quod si toxicarius a taxinomis (primo "toxinomis" scripsi sed correxi :-)  ) ad usum scientificum factum est, nihil habeo quod addam. --Neander 15:43, 16 Augusti 2010 (UTC)Reply
Revertere ad "Plantae venenosae".