Disputatio:Stephanus Colbert

Latest comment: abhinc 15 annos by Iovis Fulmen in topic Americanus ?

D.F.A. =? recensere

Quid significat "D.F.A. actor"? IacobusAmor 20:41, 21 Ianuarii 2008 (UTC)Reply

Disputatio: Stephanus Colbert recensere

D.F.A. is Doctor of Fine Arts (Artium Liberalium Doctor)

Et quid igitur significat "Doctor of Fine Arts actor"? Ille agit actorem qui est Doctor of Fine Arts? IacobusAmor 00:32, 22 Ianuarii 2008 (UTC)Reply

Americanus ? recensere

"Americanus" est adiectivus adhibitus ab civibus Civitatum Foederatarum Americae ut se appellent. America autem est continens comprehendens alias nationes , praecipue in America septentrionali. Malo ergo adiectivum "statiunitensis" vel alterum. --Marc mage 23:42, 21 Ianuarii 2008 (UTC)Reply

Est statiunitensis re vera verbum Latinum? Non alibi in Vicipaedia inventum est. IacobusAmor 00:37, 22 Ianuarii 2008 (UTC)Reply
Marc, I've noticed that in many texts, you tend to put a space to the left of a comma. It looks quite odd over here. IacobusAmor 00:34, 22 Ianuarii 2008 (UTC)Reply

Gratias ago vobis.

Apellantne se cives Mexici Mexicanos/Mexicos vel Americanos? Brasilienses? Argentinos? Dubito... --Ioscius (disp) 20:49, 22 Ianuarii 2008 (UTC)Reply

Francogalli se appellant europei cum loquuntur de continente. Mexici se appellant americani meridionales cum loquuntur de continente et appellant cives CFA " norteamericanos". "Americanus" est in mea opininone nomen impropium in encyclopedia internationali ut describat cives CFA , nisi agitur de eorum continente. Statiunitensis est imitatio verbi italiani. De comma, gratias ago de notitia. --Marc mage 23:20, 24 Ianuarii 2008 (UTC)Reply

Nunquam fuit idem nomen regioni et continenti? Similiter improprium est appellare Asianum et Africanum qui provincias Romanas Asiam et Africam incoluerunt. Eadem ratione, non possumus dicere nomen Scipionis Africani quia etiam Aethiopes Africani sunt... appellandus est "Scipio Provincialis".
...utique, America ipsa non est continens, sed "supercontinens". Quotiens homines vocantur nomine supercontinentali? Multi se appellant Afreurasiaticos? Rectius dicendum fuisset "Americanus" nomen improprium adhiberi sine discrimine ad Americanos Septentrionales et Americanos Meridionales. –Mucius Tever 04:23, 25 Ianuarii 2008 (UTC)Reply
Quamquam cives CFA improprie appellantur Americani, illam vocem teneamus, dum aliquis sedulus etiam categorias illo modo nominatas mutet (e.g. Categoria:Eruditi Americani eqs.) --Iovis Fulmen 10:25, 12 Augusti 2008 (UTC)Reply
Revertere ad "Stephanus Colbert".