Disputatio:Secunda ad Iaponiam legatio militaris Francica

Latest comment: abhinc 9 annos by Neander
Secunda ad Iaponiam legatio militaris Francica fuit Translatio Hebdomadalis.


"Missio militaris" non videtur recte dici, ut apparet ex Tacito (ann. 1.19): "adclamavere ut filius Blaesi tribunus legatione ea fungeretur ('should undertake the mission') peteretque militibus missionem ('release from service') ab sedecim annis." Ergo missio non idem valet ac Angl. mission, quae Latine potius legatio est, ut etiam ex hoc loco apparet: Iuli Capitolini Helvius Pertinax 9.6 "vacationes et legationes militares ('military appointments') dicitur vendidisse." Neander (disputatio) 19:12, 12 Octobris 2014 (UTC)Reply

Iam habemus commentarium Legatio, cui collator 82.198.57.17, noster geographus fecundissimus, nomen Missio diplomatica dedit, quod vicissim "Fontes desiderati" die 8 Ianuarii 2013‎ notavi. IacobusAmor (disputatio) 19:18, 12 Octobris 2014 (UTC)Reply
Optime animadvertisti, Iacobe! Statum priorem restitui. Neander (disputatio) 21:01, 12 Octobris 2014 (UTC)Reply
Revertere ad "Secunda ad Iaponiam legatio militaris Francica".