Disputatio:Robertus Saviano

Latest comment: abhinc 5 annos by Andrew Dalby in topic Bona Latinitate scribendae sunt?

Bona Latinitate scribendae sunt? recensere

Istae commentationes bona Latinitate scribendae sunt? Minime! Una enim maledictio sunt, conturbata et quam celerrime eradenda . --Bavarese (disputatio) 20:58, 19 Ianuarii 2019 (UTC)Reply

Cur non erasisti? Talem textum legens et in Vicipaedia nostra relinquens, nonne vandalismum favisti? Sed mox a visitatore alio deletus est. Andrew Dalby (disputatio) 13:36, 20 Ianuarii 2019 (UTC)Reply
Quid? Vandalismum favi: ego, qui neque tacui neque bonam Latinitatem desideravi, sed qui scripsi meo iudicio ista tollenda esse? (Ne blasphemem, non adscribo verba Ioannis Ev. 18,23.) Credidi enim prius unanimitati studendum esse, quam contributionem alterius tollere liceat. Eiusmodi bella vicissitudinibus scribendi et delendi acervatim oriunda, quae in vicipaediis leguntur, evitare volui. Alias autem quid facturus sim, timeo, ne nunc sciam: tacebo. --Bavarese (disputatio) 14:43, 21 Ianuarii 2019 (UTC)Reply
Ne taceas, ne haesites, ne timeas, sed, si aliquid "quam celerrime eradenda" sit (sicut rectissime hic dixisti) statim deleas. In summarium potes dicere "vandalismum delevi" sine pluribus. Bene scio te optimum nostrae Vicipaediae successum vovere. Quaestionem tibi posui non contra te, sed contra haesitationem, quia re vera haesitatio (talibus casubus) vandalismum favet. Andrew Dalby (disputatio) 15:16, 21 Ianuarii 2019 (UTC)Reply
Revertere ad "Robertus Saviano".