Disputatio:Odessa

Latest comment: abhinc 12 annos by Andrew Dalby

Salve!

Ignosce mihi, sed nomen urbis meae in ista pagina http://la.wikipedia.org/wiki/Odessus_%28Ucraina%29 falsum est. Odessus est nomen antiquum Varnae, vide http://la.wikipedia.org/wiki/Odessus_%28Bulgaria%29 . Ille est Odessus ab Ovidio dicitur. Sed Odessa mea anno 1793 condita est, et nomen suum anno 1795 acceptavit. Dicitur Catharina II, regina Rossica, imperavisse nominare eam Odessam in honorem Odessi, sed in geno feminini.

Cura ut valeas!

Georgius Semenovus, Odessa, Ucraina, latinum@linguaeterna.com

Nonne genus -> ablativum genere ?--Rafaelgarcia 22:53, 10 Iunii 2008 (UTC)Reply
Credo de hoc Georium rectum dicere.--Rafaelgarcia 22:12, 10 Iunii 2008 (UTC)Reply
Et ego. Fuit re vera urbicula Graeca Odessos non longe ab Odessa remota, sed Odessa condita est e novo temporibus mediaevalibus (sic Ency. Brit.) vel anno 1793 (sic Georgius). Graesse, Orbis Latinus, omittit nomen. Debemus, ut credo, ad titulum Odessa movere. Andrew Dalby (disputatio) 07:28, 11 Iunii 2008 (UTC)Reply

Puto hanc paginam ad "Odessa" movendam esse, quia de urbe notissima huius nominis narrat. -- Alexander Geraščenko (disputatio) 11:31, 21 Martii 2012 (UTC)Reply

Recte monuisti. Movi. Andrew Dalby (disputatio) 12:40, 21 Martii 2012 (UTC)Reply
Revertere ad "Odessa".