De infinitivis in lemmate evitandis recensere

[Quae sequuntur e pagina Disputatio Usoris:Fabullus#De infinitivo hic repetivi --Fabullus 19:10, 23 Aprilis 2010 (UTC)]Reply
Salve Fabulle! Primo videas, sodes, disputationem, in qua "fervere est alteratio ..." dixi constructionem syntactice infelicem esse. Collocutor autem nere symbolá exemplo adhibitá meum iudicium in dubium vocavit, et alibi quoque hac constructione usus est. Quia hoc submolestum mihi videtur periculum, tuam opinionem rogare statui. Intellego quidem te "nere" infinitivo usum esse, cum "netio" et "netus,-us", etsi quam facillime e verbo derivari possint, philologicá attestatione carere videantur. (Non ignoro "netum" ἅπαξ λεγόμενον reperiri 'filum' significantem, qui sensus mihi quidem fortuitus et contextu provocatus videtur.) Nihilo minus equidem lemmatis loco vel "netionem" vel "netum" praetulerim infinitivo, quippe quae cum "derivatione voluntaria" a Varrone proposita (i.e. salvo sensu) congruant atque infinitivo melius "A est B" generis constructionem expleant. An forsitan hac in re nimis puristicus videar? --Neander 11:35, 21 Aprilis 2010 (UTC)Reply

Et tu, Neander, salve! Tamquam cum principio tuo - infinitivos evitandos esse - consentio, a verbis novis quae sunt netus et netio abhorreo. Placeatne ars nendi? --Fabullus 14:59, 22 Aprilis 2010 (UTC)Reply
Mihi quidem netus non eo mirior videtur quam, puta, nutus (< nuere). Grammatice enim nomina in -tus cadentia nomina et actionis et acti esse possunt. Netus apud Mart. Capellam (2.114) nomen acti est, at potentialiter (grammaticá permittente) etiam nomen actionis est, licet (fortuito, ut credo) attestatione philologica careat. Sed fortasse hic potius linguista quam philologus loquor. Si netus tibi displicet, meam opinionem (grammaticá generativá imbutam) ingerere nolens facile adducor, ut lemma q.e. ars nendi (vel actio nendi) approbem. --Neander 19:46, 22 Aprilis 2010 (UTC) (modificavi) --Neander 12:41, 23 Aprilis 2010 (UTC)Reply
Equidem non ausim uno tantum exemplo nisus netum nominis actionis vice adhibere. Itaque, pace tua, artem nendi praefero. --Fabullus 13:50, 23 Aprilis 2010 (UTC)Reply
Sit ita. --Neander 15:05, 23 Aprilis 2010 (UTC)Reply
Obiectionem meam contra netionem retraxi: vide nunc paginam de netione agentem. --Fabullus 19:10, 23 Aprilis 2010 (UTC)Reply

[Finis verborum repetitorum --Fabullus 19:10, 23 Aprilis 2010 (UTC)]Reply

Revertere ad "Netio".