Disputatio:Moralitas

Latest comment: abhinc 12 annos by IacobusAmor

Moralitas (a culture's customs of right and wrong as distinguished from Ethica the science which aims at arriving at that set of customs)--Rafaelgarcia 03:18, 20 Aprilis 2008 (UTC)Reply

Moralitatis vocem eo sensu adhibitam nusquam nisi apud Ambrosium inveni. Mallo Virtutem, quae cum absque dubio multo differat a vocabulo Anglico, tamen locum praebet, quo Vicipaedia Latina non omnia eodem modo atque in Wikipedia Anglica explicet, sed antiquas hodiernasque de recta honestaque vita sententias divergentes clarius exponat.--Ceylon 23:38, 19 Aprilis 2008 (UTC)Reply
Consentio quod interdum nobis oportet cum Wikipedia discrepare, sed mea sententia de pagina proposita tamen magis disputandum est:
(1) iam habemus paginam "en:Virtue" quae ad Virtus nectit;
(2) fortasse egomet erravi cum mea summa de en:Morality supra: sed quomodo distinguemus omnia de valoribus, virtutibus, normis, moribus ab scientia quae de ea re investigat? De philosophia morali omnes dicunt ethicam. Cur non dicimus de prima moralitatem?
(3) quamquam moralitas est vox recens (> annum 400), eam hoc sensu in litteris invenimus et problema de nexu facile solvit; possumus scribere paginam nomine "res moralis", sed cur novam sententiam comminiscimur, si iam habemus "moralitas"?
(4)Vide etiam : Historia de moralitate et ethica , quae de evolutione vocum "mos, moralis, moralitas" descripsit;
(5)In pagina nomine "moralitas" omnia de hac evolutione possumus explanare.
--Rafaelgarcia 03:18, 20 Aprilis 2008 (UTC)Reply
Secundum Cassell's, moralitas non est verbum classicum, et verbum Anglicum morality Latine conversum est mores (gen. morum). IacobusAmor 12:55, 24 Augusti 2011 (UTC)Reply
Revertere ad "Moralitas".