Disputatio:Memnon Heracleotes

Latest comment: abhinc 16 annos by Andrew Dalby in topic Heracleotes

Heracleotes recensere

Adiectivum ‘Heracleensis’ tantum invenitur apud Livium cum substantivo ‘ager’. Homines Heracleae nati appellantur ‘Heracleotae’, ut apud Ciceronem ‘Dionysius Heracleotes’, apud Ciceronem et Plinium ‘Zeuxis Heracleotes’, et apud Varronem et Plinium ‘Menander Heracleotes’. Sic Memnon quoque ‘Heracleotes’, non ‘Heracleensis’, appellandus mihi videtur. --Fabullus 20:10, 21 Augusti 2007 (UTC)Reply

Credo te recte iudicare. Canon TLG habet "MEMNON; Hist. 1 B.C.-A.D. 1?: fortasse Heracleota" (sic, non -tes) sed id pauci momenti est. Moveamus igitur. Andrew Dalby (disputatio) 20:27, 21 Augusti 2007 (UTC)Reply
Revertere ad "Memnon Heracleotes".