Disputatio:Magnus Ducatus Lituaniae

Latest comment: abhinc 5 annos by Andrew Dalby in topic usque ad 1569

Linguae Lituanica, Ruthenica Alba, Ucrainica recensere

De <<Lituanice: Lietuvos Didžioji Kunigaikštystė, Albaruthenice: Вялі́кае Кня́ства Літо́ўскае, Ucrainice: Велике Князівство Литовське>>, nomina quae nuper deleta sunt, scribitur "these languages did not exist then." Revera? IacobusAmor (disputatio) 11:46, 24 Augusti 2015 (UTC)Reply

This names in modern Lithuanian, Belarusian and Ukrainian. Best regards--Poti Berik (disputatio) 00:26, 30 Augusti 2015 (UTC)Reply
Quaestio disputabilis, sed certe mediaevalia linguae Slavicae non erant eaedem ipsae atque hodiernae. Puto melius uti nomine Ruthenico, "Великое князство Литовское, Руское, Жомойтское и иных" (vide fontes in en:Grand Duchy of Lithuania#Grand_Duchy_of_Lithuania). Lesgles (disputatio) 18:44, 24 Augusti 2015 (UTC)Reply
Yes, this, but I not found template to ruthenian language, polish will be official in XVII because I don't deleted polish. Best regards--Poti Berik (disputatio) 00:26, 30 Augusti 2015 (UTC)Reply
Haud dubito quin editor, aliis nominibus vernacularibus deletis, nomen Polonicum splendore immaculato monstrare velit. Mea mente melius erit nulla nomina vernacularia sine fontibus coaevis inserere. Qui talia nomina hodierna quaerit, in Vicipaediis vernacularibus reperire potest. Andrew Dalby (disputatio) 20:27, 24 Augusti 2015 (UTC)Reply
Ita feci. Lesgles (disputatio) 20:12, 27 Augusti 2015 (UTC)Reply
Thanks to adding ruthenian language. Best regards--Poti Berik (disputatio) 00:26, 30 Augusti 2015 (UTC)Reply

usque ad 1569 recensere

quae a saeculo XIII usque ad 1569 existebat

Hoc non est verum, Magnus Ducatus Lithuaniae esse desiit anno 1791, ubi Constitutio III Mai hunc sustulit. Antea vero regum Poloniae unus hercle quisque, sive ante sive post Sigismundum Augustum, erat simul Magnus Dux Lithuaniae usque ad Stanislaum Augustum. Index ergo Ducum non est plenus.

Neque est verum anno 1569 creatam esse unitam Rem Publicam ex partibus ambabus, nam etiam post Magno Ducatu Lithuaniae erant suus exercitus, suus fiscus, sui nummi, sui magistratus; nam Res Publica usque ad saeculum XVIII constabat ex partibus duabus, scilicet ex Corona (sive Regno Poloniae) et Lithuania (sive Ducatu Lithuaniae), quae demum una faciebant Rem Publicam.

Quod plus est dicendum enumerare nomen Ducatus recentis aetatis lingua Lithuanica Ruthenicaque scriptum, praetermissa lingua Polonica, quae in ipso Ducatu per saecula erat in usu, fraus est et historiae adulteratio infandissima.

Annos corrigas sic, ut putas recte, non negabo. Nomen Ducatus plenum Polonicum non inveni, si scis, insere. Si articulum longius fiet, bene. Demetrius Talpa (disputatio) 21:13, 30 Octobris 2018 (UTC) (UTC)Reply
Sin autem de Serenissima re publica coronae regni Poloniae magnique ducatus Lithuaniae nova pagina creata erit et ibi nexus, melius. Demetrius Talpa (disputatio) 23:04, 30 Octobris 2018 (UTC)Reply
Equidem credo Rem Publicam Utriusque Nationis commodius dici, sed non est mihi certum quid de hac re sentiant historici, si qui hic sunt. Ego utique id tantum ago, ut impugnem superstitionem qua Magnus Ducatus Lithuaniae interierit anno 1569 nec umquam post hunc annum fuerit.
Nomina paginarum longiora deprecamur, si breviora nomina idonea reperi possunt. Ergo nomen "Res Publica Utriusque Nationis" suadeo, cui multi fontes attestantur. Formam longiorem "Serenissima res publica coronae regni Poloniae magnique ducatus Lithuaniae" in prima sententia citare possumus. Andrew Dalby (disputatio) 09:39, 31 Octobris 2018 (UTC)Reply

Hoc: "mandatum dedit ut cederet Lithuania Coronae eis terris", ne quis ambigat, quoad ego Anglice scio, sic forte exponi nescio an possit: told Lithuania to withdraw (= ut cederet) from these territories (= eis terris, abl.) to the advantage of the Crown (= Coronae, dat. commodi). Sane instransitivum est illud cedo, qua re nullum postulat obiectum directum in accusativo.

Revertere ad "Magnus Ducatus Lituaniae".