Disputatio:Hizbullah

Latest comment: abhinc 9 annos by Mattie in topic Orthographia
Insigne Vicipaediae Hizbullah fuit pagina mensis Iulii 2008.

De voce "Dominus" recensere

Guillelmus Tyrensis, qui de eadem regione scripsit, saepe pro regibus, imperatoribus etc. hac voce usus est; ego autem in pagina Vicipaediana supervacaneam esse credidi! Sed fortasse erro ... Andrew Dalby (disputatio) 15:47, 15 Iunii 2008 (UTC)Reply

Conatus sum titulum nobilitatis Arabicae سيد sayyid sic Latine reddere, fortasse parum feliciter. Quod in mente habeo in commentatione de (Domino) Hasan Nasrallah paullo amplius explicare. Mihi quidem videtur hoc pari modo atque Anglicum Sir vertendum esse. Quid censetis?--Ceylon 19:45, 15 Iunii 2008 (UTC)Reply

Orthographia recensere

Ait commentatio: "Hizbullah (Arabice: حزب الله ḥizbu-llāh 'factio Dei'), quae etiam Hezbollah, Hisbollah, aliter scribitur..." Suntne fontes formas "Hezbollah" et "Hisbollah" Latine corroborantes, aut an hae orthographiae, ab Arabico paulum aberrantes, modo ex alia lingua scripta Vicipaedia elatae sunt? Mattie (disputatio) 21:45, 16 Augusti 2014 (UTC)Reply

Revertere ad "Hizbullah".