Disputatio:Epistemologia

Latest comment: abhinc 11 annos by 108.60.128.98 in topic Noscendi studium

Noscendi studium recensere

Quid sibi hic velit gnaritas, verbum rarissimum? ¶ "Multum disceptionis in hoc campo vehementius dixit ... coniungit." Confiteor me paene nihil intellegere. Neander (disputatio) 21:31, 28 Novembris 2012 (UTC)Reply

Cum verbis ex Wikipedia:
Much of the debate in this field has focused on
Multum disceptionis in hoc campo vehementius dixit
analyzing the nature of knowledge
explicationem ingenii scientiae
and how it relates to connected notions such as truth, belief, and justification.
et quomodo se ad notiones sicut veritas, fides, et iustificatio coniungit.

Surely the Latin can be improved? ;) IacobusAmor (disputatio) 21:43, 28 Novembris 2012 (UTC)Reply

Probably se coniungit wants to go with a dative or cum, not ad, or maybe an apter idiom is available. IacobusAmor (disputatio) 21:45, 28 Novembris 2012 (UTC)Reply
Quanta velocitate respondisti! Macte! :-) Sententiam recalcitrantem rescripsi. "Gnaritatem" istam removi, quia eá non esse opus puto, quippe cum de epistemologia agatur. Gnaritas sive potius peritia scientiam practicam ('scire ut', Anglice 'skill') significat. Neander (disputatio) 23:17, 28 Novembris 2012 (UTC)Reply
Nescio si gnaritas verbum optimum sit, sed opus est notionem "en:knowledge" distinguere ab "en:science". --124.9.3.162 00:29, 29 Novembris 2012 (UTC)Reply
Hoc non nego, sed est facilius dictu quam factu. Non enim licet in eo conivere, quod scientia 'knowledge; science; skill; expertness' re vera verbum polysemum est. Sed polysemia scientiae nihil vero nocebit, nam ambiguitates contextu rerum solventur. Nihilo minus, gnaritas, verbum fictum a Sallustio, specialitatum affectatore, non satisfacit. Semel enim tantum verbo inusitato gnaritatem locorum scripsit, etsi notitiam locorum vel peritiam locorum scribere potuisset. Neander (disputatio) 14:23, 1 Decembris 2012 (UTC)Reply
Nihilominus oportet paginas notionesque bene nuncupare. Quod ad propositum propono identificare "en:knowledge" --> scientia et "en:science" --> "scientia rationalis" aut "scientia (ratio)". Saepe quidem usque in lingua Anglica verba rational et science coniunctim inveniuntur. --108.60.128.98 10:38, 2 Decembris 2012 (UTC)Reply
Et commentarium habemus de gnaritate (knowledge), qui una ex mille paginis maximi momenti est. IacobusAmor (disputatio) 10:59, 2 Decembris 2012 (UTC)Reply
Itaque suadeo, (1) ut symbola quae nunc "Scientia" nuncupatur in "Scientia (ratio)" mutetur; (2) ut symbola quae nunc "Gnaritas", in "Scientia (declarativa)" [vel sim.] mutetur; (3) ut symbola quae nunc "Scientia" nuncupatur, post redirectionem, paginae discretivae vice fungatur, ubi breviter varii lexematis scientiae usús tractentur. Neander (disputatio) 12:46, 2 Decembris 2012 (UTC)Reply
Consentio 'gnaritas' translationem malam 'knowledge' esse. Nihilominus, alteram solutionem huius problematis pro hac encyclopaedia possibilem esse, dicere volo. Notiones conceptae apud varias linguas variare solent. Itemque apud linguam Latinam. Legimus apud Rentatum Cartesium (Regulae_ad_directionem_ingenii) de quomodo distinctionem philosophi Latine fecerunt. Potius quam tractare de distinctione inter knowledge (knowledge) et science (Knowledge/true knowledge), philosophi Latini tractaverunt de distinctione inter cognitionem (getting to know/acquiring knowledge) et scientiam (knowledge/true knowledge). Latine quidem cognitio haud idem ac cognition significare solet: 'cogitatio' proprius cognition significat. --108.60.128.98 13:52, 13 Decembris 2012 (UTC)Reply
Revertere ad "Epistemologia".