Disputatio:Engelbertus Kaempfer

Latest comment: abhinc 4 annos by Andrew Dalby in topic De nomine Kaempferi Latino

De nomine Kaempferi Latino recensere

Cum nomina auctoris ad libros eius posita comparo, praenomen Latinum Engelbertus legitur. Cognomen autem mihi dubium est; nam ut in omnes casus flectitur, sic casus nominativus Kaempfer videtur esse. Movendum ergo ad Engelbertus Kaempfer puto esse. Quod, nemine contradicente, faciam. --Bavarese (disputatio) 08:51, 12 Septembris 2019 (UTC)Reply

Nominativus nominis casus videtur Engelbertus Kaempferus. Etiam vide casum genetivum. IacobusAmor (disputatio) 13:12, 12 Septembris 2019 (UTC)Reply
Nomen "Kaempferus" multoties in "kaempferus"&source=bl&ots=9QYfAlq6Yn&sig=ACfU3U2v6V1ujvxmKPPcSAlY2kUHimgFHQ&hl=la&sa=X&ved=2ahUKEwizt7_lgczkAhXKz4UKHau8A9cQ6AEwBnoECAgQAQ#v=onepage&q="kaempferus"&f=false hac pagina videtur. Etiam titulum habemus operis Kaempferus Illustratus,seu explicatio plantarum Japonicarum. Andrew Dalby (disputatio) 19:29, 12 Septembris 2019 (UTC)Reply
Tantum in titulis librorum a Kaempfero conscriptorum nomen Latine versum (sc. casu nominativo dictum) quaesivi et non repperi. Sed miror, quod apud permultos, qui de eo scripserunt, quamquam nomen eius declinant, tamen nomen non "Kaempferus", sed Kämpfer multoties legitur, immo in libro quodam ab Iacobo communicatum (in nexu, quod hodie aperire non possum). --Bavarese (disputatio) 06:54, 17 Septembris 2019 (UTC)Reply
Possumus ergo in prima sententia scribere "Engelbertus Kämpfer seu Kaempferus", notis subiunctis. Tibi, ut qui de nomine quaesiveris, licet hoc aut illud cognomen praeponere sicut tibi melius videtur, mi Bavarese. Certe praeferre licet formam, qua aut ipse aut librorum ipsius editor usus est. Andrew Dalby (disputatio) 08:11, 17 Septembris 2019 (UTC)Reply
Revertere ad "Engelbertus Kaempfer".