Disputatio:Dubis (praefectura Franciae)

Latest comment: abhinc 15 annos by Andrew Dalby

In Caesaris De Bello Gallico (1, 38) flumen cuius nomen huic praefecturae datum est Dubis nuncupatur. Opportetne auctoritatem illius (fortasse digniorem fide quam Murray) sequi ? ThbdGrrd 15:06, 24 Augusti 2008 (UTC)Reply

Recte dicis. Per me licet paginam moveas. --Fabullus 15:12, 24 Augusti 2008 (UTC)Reply
Res videtur esse difficilior quam putavimus: Secundum Hofmannum Caesar scripsit "Alduasdubis", non "Dubis" (quod tamen in textu meo scholastico invenio). Fortasse manuscripta inter se differunt. Textum scientificum videre velim. --Fabullus 15:45, 24 Augusti 2008 (UTC)Reply
Alias fontes, e.g. chartas et chronicas Medii Aevi, cras quaeram ThbdGrrd 16:17, 24 Augusti 2008 (UTC)Reply
Cassell's: "Dūbis -is, m. river in Gallia Belgica (now the Doubs)." IacobusAmor 16:21, 24 Augusti 2008 (UTC)Reply
Secundum editionem Oxoniensem Renati Du Pontet, libri manu scripti operis De Bello Gallico habent alduas dubis; Henricus Valesius primus in editionem suam alduas reiecit et Dubis tantum scripsit.
Ego in paginis Vicipaedicis ab initio nomina praefecturarum Francicarum e vetere pagina Francia tuli; interdum id quod Vicipaedianus ignotus scripsit confirmavi; interdum dubitavi et mutavi. Veniam peto quia hic, nomen confirmans, attributionem malam in pagina addidi: re vera formam Alduabis repperi apud "Orbis Latinus", non apud Murray. Murray scribit Dubis. [Postea addidi:] Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979) etiam habet Dubis, et fontes citat: Caesar (sed male, ut videtur!); Strabo (et confirmo: Δοῦβις); Ptolemaeus, Geographica 2.10.3; imperator Iulianus, epistulae 38.68.
Habemus igitur fontes bonos pro "Dubis", et minime debemus ad Graesse adhaerere; Graesse est fons dubiosus quia saepe nominibus bonis nomina mala addit. Pagina movenda est, ut credo. Andrew Dalby (disputatio) 18:57, 24 Augusti 2008 (UTC)Reply
Id nunc feci; notas fontium ad paginam fluminis Dubis removi: OK? Andrew Dalby (disputatio) 19:10, 24 Augusti 2008 (UTC)Reply
Revertere ad "Dubis (praefectura Franciae)".