Disputatio:Claramella

Latest comment: abhinc 13 annos by Mycēs in topic Nomen

Nomen

recensere

Si commentarius recte docet ("Nomen 'ciaramella' videtur e sero verbo latino 'calamellus' derivavisse"), nomen Latinum est claramella, non ciaramella. Hi soni Italiani /kja/ ex sonis Latinis /kla/ deducuntur. Similiter, soni Italini /fi/ in Firenze ex Latinis /fl/ in Florentia. IacobusAmor

Vero /kja/ a /kla/ saepe derivatur, sed, nisi fallor, apud Italianos 'cia' ut in 'ciaramella' non /kja/ indicat, sed /tʃa/ — cum /kja/ volunt, 'chia' scribunt. 'Cia' a fontibus diversis derivatur (cf. 'ciabatta', cum Hisp. 'zapato' et Fr-Gall. 'savate' cognatum). Googlando inveni 'ciaramella' et 'cialamella' Latine in hoc libro. —Mucius Tever 22:16, 6 Octobris 2010 (UTC)Reply
(Sed 'calamella'/'can(n)amella/' et 'calamaula' frequentius reperiuntur; cf [1] et [2].) —Mucius Tever 22:44, 6 Octobris 2010 (UTC)Reply

Volui musicum aerophonum traditionis agro-pastoralis in Italia describere, quod pastores utuntur cum zampogna, et cui nomen est Ciaramella et non claramella. --- [[Vuott] 18:14 4 octobris 2010

Lectoribus necesse est certiores fieri ut in ambitu musicae traditionis italianae agro-pastoralis nomen verum sit: cia-ramella ! Transmutatio in cLaramella effecta est propter auctum ac nimium studium et maniam vicipedianum torquendorum ad latinum nominorum non antiquorum aut non latinorum. --- Vuott 11:55 5 octobris 2010

<< Si commentarius recte docet...>>... putasne me ineptias et falsa scribere ??? --- Vuott 16:29 5 octobris 2010

Revertere ad "Claramella".