Disputatio:Berenice II (regina Aegypti)

Latest comment: abhinc 13 annos by Iustinus in topic De 'Magae' declinatione

De 'Magae' declinatione recensere

In ipsâ paginâ ad 'Magae' nomen haec notantur:

In fontibus Graecis, nomen patris plerosque casus primae declinationis masculinae sequetur, nisi quod casu genitivo solet esse Μάγα, e.g. Polybii Hist. 15.25 "...Βερενίκης τῆς Μάγα...."

Scilicet hic est genetivus Doricus, quo scriptores Attici uti solebant quandocumque nomina propria barbarica aut dialectica in -ας exeuntia declinare opus erat (de qua re vide Herbert Weir Smyth, A Greek Grammar for Colleges, ch.225). Latine haec nomina primâ simpliciter declinatione utuntur, etsi saepissime nominativum singularem Graecum, interdum quoque accusativum retinent. 'Magae' igitur nomen Latine sic declinatur: (nom.) Maga(s), (gen.) Magae, (dat.) Magae, (acc.) Magam /-an, (abl.) Maga. --Fabullus 14:23, 15 Iulii 2010 (UTC)Reply

Confiteor me ignarum fuisse. Gratias tibi ago quia exposuisti. --Iustinus 15:07, 15 Iulii 2010 (UTC)Reply
Pace tua, Iustine, 'Maga' in 'Magae' mutavi et notam dimovi. --Fabullus 15:37, 15 Iulii 2010 (UTC)Reply
Scisne, Fabulle, qualia nomina praecipue scriptores Graeci declinaverunt? Scio enim difficultatem nonnumquam exstare in nominibus Persicis, Indicis, Aegyptiis casu genitivo solo attestatis pro quota declinatione -ου stet. --Iustinus 15:58, 15 Iulii 2010 (UTC)Reply
Haec est res difficillima! Huic genetivo nominativus in -ος, -ης, et apud aliquos auctores etiam -ας respondere potest. --Fabullus 16:54, 15 Iulii 2010 (UTC)Reply
Sanissume. Sed rogo potius utrum sciatur quando fere genetivus debeat esse ου, quandoque α? --Iustinus 17:24, 15 Iulii 2010 (UTC)Reply
Hoc vereor ne auctoris sit. Ex exemplo tuo conici potest Polybium quidem illud -α praetulisse. --Fabullus 17:42, 15 Iulii 2010 (UTC)Reply
Pro Maga inveni duo triave exempla litteraria in casu genitivo, omnia ex -α. At nonne Cyrenae lingua Dorica praevaluit? Fortasse ea causa vera est. --Iustinus 18:01, 15 Iulii 2010 (UTC)Reply
Revertere ad "Berenice II (regina Aegypti)".