Disputatio:Banio

Latest comment: abhinc 15 annos by Xaverius

Huius nominis nullum fontem habeo. Elegi quod mihi videbatur minimam iniuriam nomini Anglico ferre. Repraesentat tamen litteras, non sonum, vocabuli. Fortasse "banzo" aut "bangeo" - iterum disputatio ista! - meliores essent.82.36.94.228 17:24, 13 Februarii 2009 (UTC)Reply

Greek has μπάντζο, which our rules would transform into mpantzum — or bantzum, if we don't want to bring Modern Greek phonetic issues into Latin. --Gabriel Svoboda 18:29, 13 Februarii 2009 (UTC)Reply
Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum a Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta compositum (Helsingforsiae 2005) banionem praebet! --Neander 18:32, 13 Februarii 2009 (UTC)Reply
Bene. Genus duxi femininum esse secundum citharam, violinam, fidiculam etc.82.36.94.228 18:53, 13 Februarii 2009 (UTC)Reply
Mihi videtur banio (-onis, m.) melius quam banzo et bangeo, sed fortasse bandio est optimum. Fuit saeculis sexto decimo et septimo decimo bandora, cognatum instrumentum musicum. IacobusAmor 19:24, 13 Februarii 2009 (UTC)Reply
Sint ut sunt, banio masculini generis est (secundum TP & RP), quamquam re vera, quare non possit feminini generis esse, nescio. Sane plurima in "...nio" exeuntia nomina videntur masculini generis esse (sicut unio, binio, ternio; senio, sannio). Sed habemus etiam opinionem, quod nomen feminini est generis. Si lexico quod attuli volumus fonte uti, masculinum puto profitendum esse genus. De bandione timeo, ne nimis argute sit excogitatum. --Neander 19:40, 13 Februarii 2009 (UTC)Reply
Secundum OED (maximum mundi lexicon), nomen Anglicum banjo (primum banjore et banjer) est "corruptio" nominis Anglici bandore, quod ipsum est corruptio nominis Latini pandura vel pandurum (ex Graeco!). Cognata nomina: Hispanice bandurria, bandola, Lusitane bandurra, Francogallice mandole, mandore, Italice mandola, pandola, pandura. Nihilominus, si haec instrumenta sunt distincta, fortasse requirimus tres commentarios: ban(d)io (instrumentum Americanum), bandora (instrumentum Britannicum), et pandura (instrumentum Europaeum). IacobusAmor 20:20, 13 Februarii 2009 (UTC)Reply
Pandura iam adest apud vicipaediam - fortasse Panduria Americana (simul panduria Hispanica seu Pandurium)?--Xaverius 23:47, 13 Februarii 2009 (UTC)Reply
Revertere ad "Banio".