declinatio nominis 'taxon' recensere

Secundum paginas Anglicas et Nederlandicas de hoc lemmate, genus plurale huius nominis est 'taxa'. Hinc sequitur nomen taxon esse neutrum secundae declinationis, quod tamen retinet nonnullas formas pseudo-Graecas (illud 'pseudo-' addo, quia re vera non est nomen Graecum, tantummodo e Graeco derivatum). Ergo haec debet esse declinatio:

  • nom.sg. taxon
  • gen.sg. taxi
  • dat.sg. taxo
  • acc.sg. taxon
  • abl.sg. taxo
  • nom.pl. taxa
  • gen.pl. taxorum
  • dat.pl. taxis
  • acc.pl. taxa
  • abl.pl. taxis
Revertere ad "Archaea".