Disputatio:Anna Elissa Radke
Latest comment: abhinc 7 annos by Bavarese in topic de mutatione ab anonymo (IP 94.111.47.58) die 19 Novembris 2016 facta
de mutatione ab anonymo (IP 94.111.47.58) die 19 Novembris 2016 facta recensere
Salve! Tibi assentior scribenti "primùm est forma classica", - sed significans the first time / per la prima volta; puto egoquidem hic non de uno (et primo) carmine edito agi, sed de primis sive carminibus sive libris: initio ergo vel primo.
De nominibus urbium iterum tibi assentior: vocem urbs adposito nomine in casu genitivo (ut reperimus in Vergilii Aeneide 3,293: celsam Buthroti accedimus urbem) legimus, - sed solum apud poetas. Nostrum autem hic non est carmina componere. Ergo: vel in urbe Hamburgo vel Hamburgi (casus locativus) in urbe (celeberrima) vel (ut nunc lego) simpliciter Hamburgi. Si tibi nota sunt testimonia earum rerum a me neglecta, mecum quaeso communices. --Bavarese (disputatio) 14:36, 19 Novembris 2016 (UTC)