Disputatio:Addua

(Redirectum de Disputatio:Abdua)
Latest comment: abhinc 16 annos by Andrew Dalby in topic Nomen

Aliquot errores correxi. Puto "lacustrem" facete fictum esse, sed sine auctoritate est; "cuiusdem emissarium" -- non satis intellexi. Supersunt adhuc pauca quae parum facilia intellectu sint. Omnino tamen Latinitate satis bona scriptus est hic "articulus". --Neander 21:58, 19 Iunii 2007 (UTC)Reply

Plurimas ex tuis commutationibus intellego, sed cur mutavisti verbum suus, -a, -um in verbum eius? IacobusAmor 23:41, 19 Iunii 2007 (UTC)Reply
Si "De cursu suo" &c dicimus, fluvium ipsum de se narrantem facimus, perinde ac Cicero de reditu suo in oratione sua (non eius) explicat. Sin autem putamus (ut equidem puto) scriptorem fluvium tamquam extraneis oculis spectare et obiective de eius (non sua) natura scribere, necesse est scriptor formis pronominis is, ea, id utatur. (Ceterum, in omnibus inscriptionibus huius "articuli" - sit venia verbo  :-) - "eius" sine damno deleri potest.) --Neander 02:11, 20 Iunii 2007 (UTC)Reply

Nomen recensere

Pagina mota est ad Abdua sine explicatione. Addua mi paret nomen classicum esse (vide citationes), sed Abdua nomen alterum recentem (fortasse pseudetymologicum, sed nescio ... !) Si aliquis alios fontes habet, classicos, mediaevalibus, recentioribus, adde s. t. p.! Andrew Dalby (disputatio) 09:29, 10 Augusti 2007 (UTC)Reply

Revertere ad "Addua".