Dionysius Exiguus (Graece Διονύσιος, natus in Scythia Minore circa annum 470; mortuus circa annum 544) fuit monachus qui operam Imperio Romano saeculo sexto dedit. Sodalis fuit societatis monachorum Scythicorum qui Tomi habitabant (Constantiae in urbe Romaniana nostrae aetatis), tum caput Scythiae Minoris. Saeculo sexto oriente, canones Graecorum conciliorum in nostram linguam vertit atque in ordinem chronologicum digessit. Chronologia annorum Domini (annorum post Christum natum) excogitata innotuit, quae ad annos calendariorum Iuliani (christianizati) et Gregoriani computandos iam adhibetur. Paene omnes ecclesiae Christianae eius computum temporum Paschae asciverunt.

Wikidata Dionysius Exiguus
Res apud Vicidata repertae:
Dionysius Exiguus: imago
Dionysius Exiguus: imago
Nativitas: 475; Scythia Minor
Obitus: 544; Roma

Memoria

Sanctus (feriae die 1 Septembris)

Vide etiam paginam discretivam: Dionysius

Dionysius ab anno 500 fere usque ad mortem Romae habitabat, ubi 401 canones ecclesiae a Graeco sermone in Latinum convertit, inter quos quinquaginta Canones Apostolici et omnia conciliorum Nicaeni Primi, Constantinopolitani Primi, Chalcedonensis, Serdicanique decreta atque varia paparum a Siricio ad Anastasium II decretalia. Quibus Collectionibus canonum Dionysianis (ut dicuntur) multum auctoritatis in cultura Occidentali habebant, et duces ecclesiasticos iam ducunt. Dionysius etiam libellum de mathematica prima conscripsit.

Nexus interni

Bibliographia recensere

  • Blackburn, Bonnie, et Leofranc Holford-Strevens. 1999. "Calendars and chronology." In The Oxford companion to the year, 659–937. Oxoniae.
  • Blackburn, Bonnie, et Leofranc Holford-Strevens. 2003. The Oxford companion to the year. Oxoniae.
  • Declercq,Georges. 2000. Anno Domini (The Origins of the Christian Era). Turnhout. ISBN 9782503510507,
  • Jones, Charles W. 1943. "Development of the Latin ecclesiastical calendar." In Bedae opera de temporibus, 1–122. Cantabrigiae in Massachusetta.
  • Mosshammer, Alden A. 2008. The Easter Computus and the Origins of the Christian Era. Oxoniae. ISBN 9780199543120.
  • Neugebauer, Otto. 1979. Ethiopic astronomy and computus. Vindobonae: Österreichische Akademie der Wissenschaften, philosophisch-historische klasse, sitzungsberichte 347.
  • Squires, Nick. 2021. "Jesus was born years earlier than thought, claims Pope," The Daily Telegraph, 21 Novembris 2012.
  • Zuidhoek, Jan. 2017. "The initial year of De ratione paschali and the relevance of its paschal dates," Studia Traditionis Theologiae 26: 71–93.

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Dizionario biografico degli Italiani • Deutsche Biographie • Store norske leksikon