Diogenes Cynicus[1], graeco nomine Sinopensis (ὁ Διογένης Σινοπεύς) fuit qui Athenis praesertim vivebat philosophus Graecus. Corinthi mortuus etsi sese cosmopoliten dicebat[2], praedicabat se ipsum regi Persarum vita fortunaque praestare. Diogenes discipulus fuit Antisthenis sed, quanquam sunt antiqui philosophi qui negent Cynicam esse institutionem, pluribus hodiernis auctoribus tamen scholam condidit Diogenes veram. Quae ab inimicis Cynica (κυνική) appellata est quia sicut canis (κύων) in propatulo et per turpitudinem maximam vivebant philosophi. Fuit magister Cratis Thebani Cynici, qui ipse Zenonem patrem sectae Stoicorum docuit.

Wikidata Diogenes Cynicus
Res apud Vicidata repertae:
Diogenes Cynicus: imago
Diogenes Cynicus: imago
Nativitas: 400 a.C.n.; Sinope
Obitus: 323 a.C.n.; Ancient Corinth
Patria: Sinope

De vita eius et morte recensere

De Diogenis vita certa paucissima scimus. Apud biographum Diogenem Laertium (saeculo secundo PCN) et alios, Diogenes Cynicus Sinopae vivebat iuvenis sed a Sinopensibus tum condemnatus est, patre ipsoque falsam pecuniam falsificantibus, cum deprehensi sunt : ipsum enim iusserat Pythia « τὸ νόμισμα » mutare. Quod nomisma Diogenes, servus captus, tunc demum intellexit non significare « pecuniam », sed « mores », quae alia significatio potest. Sinopā expulsus Athenis postea venit igitur Diogenes et philosophum Antisthenem sequi coepit in « Cynosarge » (Κυνσάργει, Athenarum gymnasio) docentem. Forsan quoque fuerit ipse servus, ut supra dictum est, cuiusdam Xeniadis magistri Atheniensis.

Diogenes dicebat exempli gratia frequenter mortuus esse octogesimum septimum annum agens, eodem die atque Alexander. Sunt enim, solum apud Diogenem Laertium, plures mortis philosophi versiones. Ipsa corporis posteritas est obscura : aliquando dicitur senecta abusus tumulatus esse apud Xeniadem puerosque, aut aliud medius in agora respirare abstinere Cynicus, aut quoque de carne cruda pugnans a canibus morsus esse. Fertur etiam discipulis dixisse ut corpus suum relinquant in publicum locum iacientes ut aves edere possint. Quam fabulam dicit Cicero :

Durior Diogenes, et is quidem eadem sentiens, sed ut Cynicus asperius : proici se iussit inhumatum. Tum amici: 'volucribusne et feris ?' 'Minime vero' inquit, 'sed bacillum propter me, quo abigam, ponitote.' 'Qui poteris ?' illi, 'non enim senties.' 'Quid igitur mihi ferarum laniatus oberit nihil sentienti ?[3]

De cynica philosophia et de duobus regibus recensere

Revera omnibus in rebus tot sunt famae de Cynicis philosophis ut omnino difficile habeas veritatem cernere. Haec est causa cur ipse nihil scripsit grave severumque philosophicum : solum habemus quae alii de eo dixerunt. Vitam optimam enim Diogenes sensit, concretam cottidianamque, esse philosophiam et non doctrinas quas sic legas ut non te ipsum mutes. Etsi numerat Diogenes Laertius magis quam Cynicorum centum tractatus, et litteras, et dialogos, et tragoedias innumeras ubi Cynici « optime philosophantur, assimili modo ac Platone » (ἐν αἷς ἄριστα φιλοσοφεῖ, τὴν λέξιν ἔστιν ὅτε παραπλήσιος Πλάτωνι: DL, VI, 98), tamen haec non esse naturam veram Cynicae philosophiae clarum est omnino. Consideravit enim Diogenes veram philosophiam esse victum bonum in urbe, non separatam theoriam quae inutilis esset philosopho. Quae quoque significant : expugnavit adeo cottidie veritatem dialecticam Diogenes ut mallet beatior quam sapientior esse. Cynicus sapientes tristes, inquit Diogenes Laertius, mirabatur, quia non uti theoria poterant :

 
Diogenes (dextra) et Plato (sinistra), a Mattia Preti picturum (c. 1688). Hac de pictura potes Diogenem laternam capientem videre, et Platonem librum. Quod indicat finem utrique philosophiae non esse eumdem : Plato scire voluit, Diogenes ad bonam vitam docere maluit.

Grammaticos mirabatur (Diogenes Cynicus) infortunio Ulixi instudere atque ipsorum ignoscere. Musicos scilicet lyrae chordas concordare vituperavit atque animae patientias habere turbatas, et mathematicos in solem aut lunam inspectare etsi impedimenta despexerunt ; et oratores de iustitia loqui conari, facere nihil ; sed et avaros pecuniam contemnere superamantes. Oderat etiam qui iustos laudabant quod superiores essent divitiis, ast praedivitibus invident. Mentem amittebat si quando videbat qui pro valitudine deos colebant quanquam contra valitudinem ipsam sacrificia edebant.

Τούς τε γραμματικοὺς ἐθαύμαζε τὰ μὲν τοῦ Ὀδυσσέως κακὰ ἀναζητοῦντας, τὰ δ' ἴδια ἀγνοοῦντας. Καὶ μὴν καὶ τοὺς μουσικοὺς τὰς μὲν ἐν τῇ λύρᾳ χορδὰς ἁρμόττεσθαι, ἀνάρμοστα δ' ἔχειν τῆς ψυχῆς τὰ ἤθη· τοὺς μαθηματικοὺς ἀποβλέπειν μὲν πρὸς τὸν ἥλιον καὶ τὴν σελήνην, τὰ δ' ἐν ποσὶ πράγματα παρορᾶν· τοὺς ῥήτορας τὰ δίκαια μὲν ἐσπουδακέναι λέγειν, πράττειν δὲ μηδαμῶς· ἀλλὰ μὴν καὶ τοὺς φιλαργύρους ψέγειν μὲν τὸ ἀργύριον, ὑπεραγαπᾶν δέ. Κατεγίνωσκε δὲ καὶ τῶν ἐπαινούντων μὲν τοὺς δικαίους, ὅτι χρημάτων ἐπάνω εἶεν, ζηλούντων δὲ τοὺς πολυχρημάτους. Ἐκίνει δ' αὐτὸν καὶ τὸ θύειν μὲν τοῖς θεοῖς ὑπὲρ ὑγιείας, ἐν αὐτῇ δὲ τῇ θυσίᾳ κατὰ τῆς ὑγιείας δειπνεῖν.[4]

Quibus rebus dictis, Diogenes revera deplorat rationem incarnatam cottidiana in vita non esse, quod est inutile. Itaque aliud iter proponebat philosopho discipulisque quod « compendium ad virtutem » appelabat : theoriam separatam recusare semper, et locis physicis metaphysicisque (velut Stoici et Epicurei) non uti ad philosophandum absque ethico loco. Deinde vitam bonam vivere concretam, simplicissimam quanquam non omnino significat Diogenem naturam unam sequi iussisse ducem. Natura Sinopensi scilicet erat possibilis dux in rebus aliquibus sed saepe aiebant non esse « primitivum » philosophum Cynicum qui extra urbis muros viveret et omnia humania recusaret. Diogenes enim in urbe vivebat  – et revera ruri inutilis fuisset. Utilitas prima est Diogeni, velut Socrati, cives philosophiam docere, quod non possibile fuisset si solus vixisset. Cynicae vita est schola facillima : nihil diligere quod non capere possis, ast omnibus quae omnes habere possent gaudere. Luxuria sic est, exempli gratia, omnino inutilis, quanquam cibus simplex est maximi momenti : itaque tu illam negare, hunc quaerere debeas Cynicus. Diogenes adeo pauper erat ut in dolio viveret et masturbaretur publice quod haec non esse contra naturam sensisset ille, quin etiam calamitates dicebat esse divitias. Diogenes etiam paupertatem omnino aliter ac cives privati considerabat : his malum, illi bonum erat. Quae sunt enim differentia inter philosophos ac reges, - velut Alexander Magnus, qui contemporalis similisque Diogeni erat.

 
Diogenes Cynicus cum laterna accensa in dolio suo. Tabula a Ioanne Leone Gérôme (1860) picta.

Dixisse tamen fertur Diogenes "Mihi nihil deest, illi nihil satis umquam erit; ego eius voluptates non desidero, quibus numquam ille satiabatur; meas vero voluptates is nullo modo consequi poterit." Nam rex Persarum, quanquam copiosus, non contentus omnibus donis fortunae, olim praemium ei proposuit qui invenisset novam voluptatem: qua ipsa non fuit contentus. Alexander Diogenesque enim dicuntur aliquoties occurere, philosophus et rex, et invicem reverari, quanquam Alexander esse Diogenes mallet quam hic ille. Ethica etiam regia erat Diogenis omnino adversaria ac politica Alexandri: ibi enim ubi primus nihil eget quod non habere potest, desideria nimia patitur rex magnus ; ac Diogenes omnino insubiectus (αὐτάρκης) est semper. « Pessime se habet », dicebat enim Diogenes, « qui cum ipsum Alexander vult edit » (κακοδαίμων μὲν οὖν ἐστιν,” εἶπεν, “ὃς καὶ ἀριστᾷ καὶ δειπνεῖ ὅταν Ἀλεξάνδρῳ δόξῃ[5]). Quin etiam, Alexander fertur Diogenem dilexisse :

Hecatonem quoque Alexandrum dixisse aiunt, siquidem Alexander non fuisset, sese voluisset Diogenem genitum esse.

[Ἑκάτονα] φασὶ δὲ καὶ Ἀλέξανδρον εἰπεῖν ὡς εἴπερ Ἀλέξανδρος μὴ ἐγεγόνει, ἐθελῆσαι ἂν Διογένης γενέσθαι. [6]

Concessis omnibus differentiis, sunt enim multae similitudines: uterque homo se hominibus imperare concordabat : civibus Graecis rex, discipulis philosophus. Sed mores regis imitari solum non voluit Diogenes. Superare maluit: ambulans sub sole cum laterna Diogenes enim interdiu dicebat « hominem quaerere », quo significabat verum hominem philosophicum Cynicum esse, quanquam hunc nusquam invenit (unde laternam gerebat), quia homibus regere educareque voluit. Ipse Cicero docet: « Et hic quidem disputare solebat, quanto regem Persarum vita fortunaque superare ; sibi nihil deesse, illi nihil satis umquam fore ; se eius voluptates non desiderare, quibus numquam satiari ille posset, suas eum consequi nullo modo posse » (Tusc, V, 92). Quin etiam, Diogenes, cum Athenis venierit, se enim parem Alexandro amiciri iudicavit, sed significationem mutans, adeo ut « habitum » Cynicorum formaverit. Habitus e paucis consistebat : semper idem pallio (τρίϐων), quod paupertatem significat ; fuste, qui simile ac Alexandri Herculique sceptrum, quanquam aliter, regnum indicat et optimam efficientiam ; pera etiam, in qua omnia erant quibus Diogeni opus erat (id vero est fere nihil), quaeque potentiam maximam indicat ; in corpore comaque erat paedor, quae philosophi erat maxima felicitas, omnibus in condicionibus ; et, apud Lucianum Samosatensem[7], nonnullos papyrus habebat qui significabant Cynicos non esse stupidos (quia legere scribereque potuit Diogenes) quanquam theoria sola non utuntur. De pauperitate laboreque, quibus Alexandro opponit Diogenes Diogenique Alexander, sic Plutarchus Cynicorum doctrinas (simplicissimas) enumerat :

Tu autem e copiis et domo et tabula et magnificientia claris ad pallium et peram et mendicitatem cibi cottidianam deduceris ? Beatitudinis principia Diogene haec, libertatis Crati haec sunt, et famae.

Ἀλλʹ ἐξ οὐσίας λαμπρᾶς καὶ οἰκοῦ καὶ τραπέζης καὶ πολυτελείας εἰς τρίβωνα καὶ πήραν καὶ προσαίτησιν ἐφημέρου τροφὴς κατάξεις ; Ταῦτʹ ευ̂δαυμονίας ἀρχαὶ Διογένει, ταῦτʹ ἐλευθερίας Κράτητι καὶ δό́ξης. [8]

Quanquam enim praedives natus erat, secutus Diogenem magistrum, pecunias omnes quas habebat, in mare iactans, Crates liquit ut Cynicus esset. Diogenes Myndum profectus, cum magnificas portas urbemque exiguam videret, Myndios monuit ut portas clauderent, ne ex urbe egrederetur. Sed cuidam roganti, unde domi esset, respondit se esse cosmopoliten, quo verbo significabat terrarum omnem orbem domum se habuisset et ipsi nihil defuisset quod non in natura reperires.

 
Alexander et Diogenes, ab Edwin Landseer picturum (1848) ridendum.

Relicta recensere

Diogeni debemus medicalis morbi nomen: « syndroma Diogenis ». Quod adhibetur cum senes recrementa accumulant sicut capsas aut detritas res[9], quanquam scilicet verus Diogenes tamen numquam ista fecit.

P. Sloterdijk quoque distinguit "Cynicum antiquum" (Kynismus germanice) et "Cynicum modernum" (Zynismus), arguens hunc esse pessimismam, illum esse ridendam optimamque philosophiam.

Notae recensere

  1. Cic. Mur. 75; N.D. 3.83; Plin. Nat. 7.79; et alibi.
  2. Diogenes Laertius, VI, 67.
  3. Cicero, Tusc., XLIII, 104.
  4. Diogenes Laertius, VI, 27-28.
  5. Diogenes Laertius, VI ,45.
  6. Diogenes Laertius, VI, 32.
  7. Lucianus, Vitarum auctio, §9.
  8. Plutarchus, An vitositas ad infelicitatem sufficiat, 3, 499d.
  9. CLARK, A. N. G., MANKIBAR, G. D. et GRAY, I., « Diogenes Syndrome: A Clinical Study of Gross Neglect in Old Age », The Lancet, vol. 305, n°7903, 1975, pp. 366-368.

Bibliographia recensere

  • Billot, M-F., « Antisthène et le Cynosarges dans l’Athènes des Ve et IVe siècles », in Le cynisme ancien et ses prolongements (dir. M-O. Goulet-Cazé et Richard Goulet), 1993, pp. 69-116.
  • Bosman, P., « Selling Cynicism: The Pragmatics of Diogenes’ Comic Performances », in The Classical Quarterly, vol. 56, n°1, 2006, pp. 93-104.
  • Branham, R. B., « Diogenes’ Rhetoric and the Invention of Cynicism », in Le cynisme ancien et ses prolongements, op. cit., pp. 445-473.
  • Chouinard, I., "Cynisme et falsification du langage : à propos de Diogène cherchant un homme”, Qu’est-ce que le “dire” philosophique ? (dir. O. Laliberté et V. Darveau-St-Pierre), Les Cahiers d’Ithaque, 2016, pp. 19-33.
  • Desmond, William D. 2008. Cynics. Acumen / University of California Press.
  • Dudley, Donald R. 1937. A History of Cynicism from Diogenes to the 6th Century A.D. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Emeljanow, V. 1965. "A note on the Cynic Short Cut to Happiness." Mnemosyne 4 (18/2): 182-184.
  • Goulet-Cazé, M-O., L’ascèse cynique : un commentaire de Diogène Laërce VI 70-71, Vrin, 2e édition, 2001.
  • Hotes, M., « Du chien au philosophe : l’analogie du chien chez Diogène et Platon », in Revue de philosophie ancienne, XXXII, 1, 2014, pp. 3-33.
  • Husson, S., La République de Diogène. Une cité en quête de la nature, Vrin, 2011.
  • Kuin, I. N. I., « Diogenes vs. Demonax. Laughter as Philosophy in Lucian », in Laughter, Humor, and COmedy in Ancient Philosophy (dir. P. Destrée et F. V. Trivigno), Oxford University Press, pp. 263-284.
  • Long, A. A. 1996. "The Socratic Tradition: Diogenes, Crates, and Hellenistic Ethics." In The Cynics: The Cynic Movement in Antiquity and Its Legacy, ed. R. Bracht Branham et Marie-Odile Goulet-Cazé. Berkeleiae: University of California Press. ISBN 0520216458.
  • Lutz, C. E. 1954. "Democritus and Heraclitus." The Classical Journal 49 (7): 309-314.
  • Marmysz, J., « That’s Not Funny : The Humor of Diogenes », The Philosophy of Humor Yearbook, vol. 1, n°1, 2020, pp. 97-116.
  • Moles, J., « Le cosmopolitisme cynique », Le cynisme ancien et ses prolongements, op. cit.,? pp. 259–80.
  • Navia, Luis E. 2005. Diogenes The Cynic: The War Against The World. Amherst Novi Eboraci: Humanity Books. ISBN 1591023203.
  • Prince, Susan. 2005. "Socrates, Antisthenes, and the Cynics." In A Companion to Socrates, ed. Sara Ahbel-Rappe et Rachana Kamtekar. Blackwell Publishing. ISBN 1405108630.
  • Sloterdijk, P. (1983) 1987. Critique de la raison cynique. Conv. H. Hildenbrand), Christian Bourgeois éditeur.
  • Stewart, Z. 1958. "Democritus and the Cynics." Harvard Studies in Classical Philology, 63: 179–91.
  • Wildberg, C., « Cynicism: or, Philosophy as a Way of Strife », in CASTON, V. (éd.), Oxford Studies in Ancient Philosophy, vol. 57, 2019, pp. 341–68.

Nexus interni