Dies caniculares illi dies in aestate in regione mediterranea calidissimi vocantur quorum primus est 23 Iulii – quo die dies caniculares incipiuntur - et ultimus 23 Augusti – hoc die dies caniculares finiuntur. Nomen habent illi dies de stella cuius nomen est Sirius vel Canicula. Quae stella pertinet ad constellationem Canis Maioris. Quam ob rem Sirius etiam stella canicularis vel canicula appellatur.

Jay Holberg animadvertit poetas Graecos, qui sunt Hesiodus (ca. 750-650 a.C.n.) et Aratus (ca. 310–240 a.C.n.), credidisse caliditatem aestatis ultimae vero productam esse una cum primo ortu Sirii stellae ad constellationem Canis Maioris pertinentis.[1]

In aetate Romana 23 Iulii erat Sirii ortus heliacus, i.e. hoc die mane ante solem orientem Sirius primum in anno in caelo videri poterat. Nostra aetate autem ortus heliacus Sirii est fine mensis Augusti.

Notae recensere

  1. Jay B. Holberg, 2007, Sirius: Brightest Diamond in the Night Sky [Springer Praxis Books], Berlin, DEU: Springer Science & Business, ISBN 0-387-48942-8.