Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Delusio est fides falsa, firmissime habita, etiam contra argumenta contraria superioria. Haec pathologia differt a fide in res imperfectas, confabulationem, dogma, illusionem, vel alia perceptionis effecta condita.

Delusiones plerumque fiunt in malo neurologico vel morbo psychiatrico, quamquam nulli malo praecipuo definiuntur, et fiunt in multis statibus pathologicis, corporis et mentis. Momentum autem diagnosticum habent in malis psychoticis, inter quae schizophrenia, paraphrenia, paranoea, mania mali bipolare eventus, et depressio psychotica.

Syndromae cum delusionibus recensere

Nonnullae syndromae cum delusionibus connexa divulgata sunt, ut delusio secundum Capgras vel syndroma Cotardiana. Pleraque horum symptomatum simul alium morbum vel corporis perturbationem indicare valent.

Delusio secundum Capgras recensere

Aegroti amicum vel coniugium vel alium hominem proximitatis se mutavisse et nunc formā similitudinem exstare censunt, quod est interpretatio falsa.

Syndroma Cotardiana recensere

Aegroti se ipsos mortos iam esse sive iam putrefecisse sive se iam sanguinem organave perdidisse censunt.

Nexus interni

Bibliographia recensere

  • Arnold, K., et J. Vakhrusheva. 2015. Resist the negation reflex: Minimizing reactance in psychotherapy of delusions. Psychosis. doi:10.1080/17522439.2015.1095229 PDF.
  • Bell, V., P. W. Halligan, et H. Ellis. 2003. Beliefs about delusions. The Psychologist 16(8): 418–423.
  • Coltheart, M., et M. Davies, eds. 2000. Pathologies of belief. Oxoniae: Blackwell. ISBN 0631221360.
  • Kingston, C., et J. Schuurmans-Stekhoven. 2016. Life hassles and delusional ideation: Scoping the potential role of cognitive and affective mediators. Psychology and Psychotherapy: Theory, Research and Practice 89(4): 445-463. doi:10.1111/papt.12089.
  • Persaud, R. 2003. From the Edge of the Couch: Bizarre Psychiatric Cases and What They Teach Us About Ourselves. Bantam. ISBN 0553813463.