Decreta Thermarum Carolinarum diebus 6 - 31 Augusti anni 1819 in urbe Thermis Carolinis ab administris civitatum Germaniae Clemente Metternich, cancellario Austriae duce disputata et Confoederationi Germanicae proposita sunt. 20 Septembris Dieta Foederalis Consociationis Germanicae Francofurti ea decreta promulgavit.

Pictura satirica "conventus cogitantium" libertate impune dicendi sublata, cum tabula "Wie lange möchte uns das Denken wohl noch erlaubt bleiben?" ('Quam diu nobis licuerit cogitare?')

Argumenta decretorum recensere

  • Lege Universitaria professores, qui contra statum monarchiae aut auctoritates regnorum docuissent, dimittendi, studiosi seditiosi ex universitate emittendi erant.[1].
  • Lege Diurnaria censura omnium diurnorum typographicorum stipulata est[2].
  • Lege Quaestionis Moguntiaci collegium speciale institutum est, quod omnes motus revolutionarios detegeret[3].

Quare decreta promulgata sint recensere

Causa fuit timor regentium, ne sibi eis, qui rebus novis studerent, concedendum esset; ansam eis dedit Carolus Ludovicus Sand studiosus, qui 23 Martii) poetam Augustum de Kotzebue necaverat, quem inimicum patriae habebat. Haec res ducibus civitatum praetextui fuit, ut contra omnes revolutionarios, qui libertatem et unionem Germaniae appetebant, agerent.

Eventus recensere

Quibus decretis nisi duces civitatum confoederatarum multos poetas et scriptores persecuti sunt, inter quos erant Ernestus Mauritius Arndt, Carolus Marx, Georgius Büchner, Carolus Theodorus Welcker, Fridericus Amadeus Welcker, Ernestus Theodorus Amadeus Hoffmann. Ad annum 1848 decreta Thermarum Carolinarum rata erant.

Notae recensere