Daucus pusillus est species carotae ferae[1][2] familiae Apiacearum. Aliarum specierum et subspecierum carotarum ferarum similis, umbellas florum alborum vel roseorum habet.[3] Radices enim palares sunt parvae carotae edules.

Daucus pusillus

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Apiales 
Familia : Apiaceae 
Subfamilia : Apioideae 
Tribus : Scandiceae 
Subtribus : Daucinae 
Genus : Daucus 
Species : Daucus pusillus 
Andreas Michaux
   
Synonyma
  • Babiron pusillum Raf.
  • Daucus brevifolius Raf.
  • Daucus hispidifolius Clos
  • Daucus montevidensis Link ex Spreng.
  • Daucus scaber Larrañaga
  • Daucus scaber Nutt.
  • Daucus scadiophylus Raf.
Inflorescentia inter digitos humanos.

Haec planta plerumque in meridianis Civitatibus Foederatis et secundum oram occidentalem Americae Septentrionalis a Columbia Britannica ad Californiam Inferiorem invenitur; in California Inferiori cum Mimulo arido et Adianto jordanii consociatur.[4]

Daucus pusillus non confundendus est cum Conio maculato, herba eiusdem familiae, quae hominibus aliisque mammalibus et aliquot aliis organismis venenissima est.[5]

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • "Daucus pusillus" apud Plants for a Future • Flora of North America • USDA Plants Database