Dagobertus II (natus anno 652, mortuus (necatus) 23 Decembris 679) fuit rex Francorum anno 656 et iterum annis 676 ad usque mortem.

Wikidata Dagobertus II
Res apud Vicidata repertae:
Dagobertus II: imago
Dagobertus II: imago
Nativitas: 652; unknown value
Obitus: 23 Decembris 679; Mouzay
Patria: Regnum Francorum

Familia

Genitores: Sigibertus III; Chimnechildis
Familia: Merovingi

Memoria

Sanctus, sanctus (feriae die 23 Decembris)

Vide etiam paginam discretivam: Dagobertus

Erat filius regis Sigiberti III, qui Austrasiam, partem regni Francorum, administravit. Antequam Dagobertus II natus est, Sigibertus tum orbus filium maioris domus Grimoaldi adoptavit. Hic nomen Childeberti, quod in familia Merovinga usitatum erat adsumpsit. Sed anno 652 regi Sigiberto filius proprius, scilicet Dagobertus natus est. Post mortem Sigiberti anno 656 Dagobertus unum annum rex Austrasiae factus est, tum a Grimualdo tonsus et monachus in Hiberniam missus est. Childebertus adoptivus ut Childebertus III rex Austrasiae factus est, sed anno 661 a Chlodovecho II, rex Neustriae, captus aut eo traditus necatus est. Post autem hoc factum, non Dagobertus II, sed Childericus II, filius Chlodovechi II regis Neustriae, rex Austrasiae factus est. Childericus anno 673 rex Neustriae et totius regni factus anno 675 necatus est. Austrasiae nunc Wulfualdus maior domus Dagobertum revocat e Hibernia et regem fecit. Dagobertus II autem administrationem regni Wulfualdo concessit et opera pia, condendo monasteriis et ecclesiis aedificando, fecit.

Anno 679, Ebroinus, maior domus Neustriae, eum venantem necare iussit. Cum Dagobertus heredem non habuit, Pippinus II maior domus Austrasiae Theudericum III, regem Neustriae etiam regem Austrasiae et ita regem totius Franciae fecit.

Propter facta pia Dagoberti II, mox sanctus habitus est.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie