Vide etiam paginam discretivam: Papyrus

Cyperus papyrus, in lingua Latina antiqua papyrus, est herba familiae Cyperacearum, quae in paludibus crescit. Illa olim in Aegypto in Nili valle abundabat, ubi quaedam charta plana eiusdem nominis (vide Papyrum), in qua homines scribebant, ex medulla huius plantae antiquitus fiebat. In primis tamen cibus vilis erat, plebi acceptus ː nam Aegypti antiqui radicem et caulem eius sive cruda sive in aqua cocta sive in cinere assa libenter edebant et infantibus edenda praebebant[1]. Cymbas quoque e papyro fecerunt.

Cyperus papyrus

Classis : Liliopsida 
Ordo : Cyperales 
Familia : Cyperaceae 
Genus : Cyperus 
Species : Cyperus papyrus 
Cyperus papyrus 
L.  

Hoc modo charta fiebat ː Cyperi papyri medulla, aerenchyma dicta, in ramenta finditur, ipsae percutiuntur, madefaciunturque ut mollioria fiant, schedas formans ad ipsas in plagulis percussatim conglutinandas (premendo donec siccatae sint).


Notae recensere

  1. Herodotus II.92. Theophrastus IV.8.2-4. Diodorus Siculus I.80.5

Bibliographia recensere

Fontes antiquiores
De charta papyracea

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cyperus papyrus spectant.
  Vide "Cyperus papyrus" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • Plantes d'Afrique • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database