Cutis anserina[1] consistit in plurimis minimisque super cutem apud pilorum radices dispersis tumoribus, qui homini frigescenti vel animo commoto sicut formidonem timoremve sentienti non consulto crescunt. Reflexus, qui cutem anserinam efficit, dicitur horripilatio, piloerectio, et reflexus pilomotoricus. Incidit cutis anserina non solum hominibus sed etiam multis mammalibus; egregium horripilationis exemplum est hystrix, quae territa spinas erigit.

Cutis anserina

Etymologia recensere

Gänsehaut vocabulum Theodiscum Anglicum imitatur sicut vocabulum Italianum la pelle d'oca. Aliae autem linguae voce pro aliis avibus cohortalibus utuntur, praecipue gallina. Adhibet lingua Francogallica la chair de poule et Hispanica la piel de gallina, similiter linguae Nederlandica kippenvel, Sinica 雞皮疙瘩, Africana hoendervleis. Vocabulum Iaponicum, quod hac pro voce valet, id est 鳥肌 (torihada), 'cutem avis' significat. Ad summam:

  • anser: Anglice gooseflesh, goose bumps; Theodisce Gänsehaut; Suecice gåshud; Italiane la pelle d'oca.
  • gallina: Francogallice la chair de poule; Hispanice la piel de gallina; Finnice kananliha ('caro gallinacea')
  • pullus: Nederlandice kippenvel; Sinensi 雞皮疙瘩, Africane hoendervleis ('caro pullina')
  • avis: Iaponice 鳥肌, torihada ('cutis avis').

Fontes recensere

Notae recensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
 

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!