-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Curculionoidea sunt superfamilia coleopterorum herbivorarum cuius species, naso praelongo praeditae, plerumque minus quam 6 millimetra longae sunt. Circiter 97 000 species inter nonnullas familias digestae describuntur, quarum non minus 83 000 inter Curculionidas inveniuntur. Species adhuc descriptae veri numeri exigua pars esse intelleguntur, multis saltem Curculionidis scientia nondum inventis, praecipue in silvis pluvialibus tropicis. Numerus finesque familiarum Curculionoideorum in scientia nondum constant.[1]


Classis : Insecta 
Ordo : Coleoptera 
Subordo : Polyphaga 
Infraordo : Cucujiformia 
Superfamilia : Curculionoidea 
Latreille, 1802

Superfamilia per orbem terrarum dilata est, continetque praeter Curculionidas notissimos seriem familiarum, quae partes huius haberi solebant. Sermone vulgari "curculiones" appellantur et Curculionoidea (in Roma antiqua praecipue genus Sitophilus) et larvae papilionis Nemapogonis, cum haec insecta non sint cognata sed frumento condito vesci ambo soleant;[2] in sermone scientifico Neolatino Curculio est nomen unius generis.

Austroplatypus incompertus, una ex superfamiliae speciebus, eusocialitatem exhibet, unum e paucis insectis praeter Hymenoptera et Isoptera quae sic se gerunt.

Conspectus recensere

In Curculionoideis est prodigiosa copia specierum corporibus omni ratione mutatis ac variis, aliae modo millimetrum longae et aliae fere 10 centimetra. Communes tamen omnibus sunt larvae herbivorae; adulti etiam sunt insignes rostro, id est vasculo capitali in anteriorem seu inferiorem partem producto, in cuius apice sita sunt membra oralia.

Mores recensere

Curculionoidea sunt omnibus locis illata, ubi plantae atque insecta omnino esse possint, et paene omnes plantarum species quadantenus ab iis eduntur. Permultae tamen species curculionoideae unam aut paucas species plantarum proprias ac peculiares in esum habent. Nonnullae familiae et subfamiliae, praecipue Cossoninae, Scolytinae et Platypodinae, lignum terebrant.

Phylogenia recensere

Phylogenia Curculionoideorum secundum comparationem DNA ribosomalis 18S et data morphologica (Marvaldi et al. 2002) infra videtur.




Nemonychidae



Anthribidae





Belidae




Attelabidae




Caridae




Brentidae



Curculionidae







Familiae recensere

Notae recensere

  1. Situs interretialis Curculionoideis dicatus.
  2. Plarre, Rudy. 2010. "An attempt to reconstruct the natural and cultural history of the granary weevil, Sitophilus granarius (Coleoptera: Curculionidae)". European Journal of Entomology 107, p. 5.

Bibliographia recensere

  • Bright, Donald E., et Patrice Bouchard. 2008Coleoptera, Curculionidae, Entiminae: Weevils of Canada and Alaska, vol. 2, Insects and Arachnids of Canada Series, Pars 25. Ottavae: NRC Research Press. ISBN 978-0-660-19400-4.
  • Marvaldi, A. E., A. S. Sequeira, C. W. O'Brien, et B. D. Farrell. 2002. "Molecular and morphological phylogenetics of weevils (Coleoptera, Curculionidae): do niche shifts accompany diversification?" Systematic Biology 51 (5): 761–85. doi:10.1080/10635150290102465. PMID 12396590. Textus interretialis.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Curculionoidea spectant.