Cthulhu (m.; non inclinatur in casus) est deus maximus mythistoriarum quas Huardus Phillips Lovecraft composuit. In his enim Cthulhu deus horribilis, sinister necnon antiquissimus ex Cosmo ad Tellus pervenisse dicitur; nunc autem aetate nostra una cum aliis deis dormire in urbe R'lyeh in Oceano Pacifico submersa.

De etymologia et pronuntiatu recensere

Nomen Cthulhu, quod anno 1928 a Lovecraft excogitatum est, cum quadam veri similitudine electum est ad resonandum verbum Graecum "χθόνιος," nam inferi dei apud Graecos antiquos vocabantur χθόνιοι θεοί.

Ipse Lovecraft pronuntiatum Cthulhu sic transcripsit: Khlûl′-hloo (IPA: [ˈχɬʊl.ɬuː])[1]. Dixit primam syllabam voce ima atque obtusa enuntiari et non dissimilem esse soni klul; vocalem u esse quasi eandem verbi Anglici full.[2] Grunnire aut latrare aut tussire syllabas Cluh-Luh prima lingua firme ad tectum oris inhaerente maxime ad sonum verum accedit.[3] Nomen multis aliis modis scriptum est, e.g. Tulu, Katulu et Kutulu.[4] Eius inter epitheta "Magnus" et "Mortuus" numerantur.

S. T. Joshi autem arguit Lovecraft aliquando varie enuntiavisse.[5] Multo post mortem Lovecraft, auctores ludi personarum, cui index est Call of Cthulhu, a societate libraria "Chaosium" editi affirmaverunt se dicere "kuh-THOOL-hu" (/kəˈθuːluː/)[6]. Apud Neograecos nomen eius hoc modo scribitur: Κθούλου, ergo in sermone Latino fit Cthūlhū.

De descriptione recensere

 
Lovecraft, "Cthulhu", 11 Maii 1934, adumbratio.

In fabula brevi "The Call of Cthulhu" Lovecraft dixit simulacrum Cthulhu repraesentare «adumbratam effigiem monstri anthropomorphi, cui sunt caput polypi, cuius os est magna copia crinium, corpus squamosum et viscosum, immania brachia pro manibus et pedibus, alae longae gracilesque in tergo»[7].

Cthulhu dicitur viridis polypi, draconis et imaginis hominis ridicule in peius detortae similis esse, 100 metris longus, brachiis et cruribus membranaceis, formis quibusdam quasi alarum inchoatarum in tergo[7]. Tam longus est, ut mons, qui ambulat vel claudicat, dicatur, quod sensum magnitudinis eius praebet.[7]

Saepenumero Lovecraft scripsit «monstrum», cum Cthulhu denique sese ostendit, «describi non posse», at eum appellavit »progeniem viridem et tenacem stellarum», quae praedita est et «unguibus marcidis» et «capite terribili sepiae simili cum tentaculis torquentibus».

De fabula recensere

Quamquam pro certo non habetur, fertur locum, in quo ortus est Cthulhu, esse planetam nomine Vhoorl. Cthulhu dicitur causa esse, qua dimidia pars omnium magnarum stellarum deflagraverint[8]. Etiam in fabulis "At the Mountains of Madness" et "The Whisperer in Darkness" fertur Cthulhu constare materia quasi ignota alienaque.

In fabulis sunt homines totius orbis terrarum, qui Cthulhu venerantur[7]. Sunt principes sacrorum "in montibus Terrae Serum," qui esse immortales dicuntur. Cthulhu a nonnullis asseclis sacrorum ut «summus sacerdos Deorum Magnorum atque Antiquorum, qui saeculis vixerant antequam homines orti fuissent, et qui ad novum mundum ex caelo advenerant» describitur.[7]

Fontes recensere

  • «Ph'nglui mglw'nafh Cthulhu R'lyeh wgah'nagl fhtagn» id est «Domi suae, R'lyeh, Chtulhu somnians exspectat»[7]; effertur et ad hunc modum paroemia «Cthulhu fhtagn» significans «Cthulhu exspectat» aut «Cthulhu somniat»[9] aut «Cthulhu somnians exspectat».[10]
  • Distichum, «quod explanari non potest», in Necronomicon libris Abdullae Hazredi continetur[11] (Anglice «That is not dead which can eternal lie. / And with strange aeons even death may die»):
Illud non moritur quodnam usque exstare videtur,
tempore et insolito, Mors, licet ipse cadas.
– H. P. Lovecraft, The Call of Cthulhu
  • Castrus senex, assecla religionis Cthulhu, dixit Deos Magnos atque Antiquos, saeculis praeteritis ex stellis venisse ad mundum regendum[12]:
Ex carne et sanguine non omnino componebantur. Forma eis erat [...], sed non corporea. Cum stellae essent rectae, Illi ex mundo in alium per caelum se immergere possent; sed cum stellae essent falsae, Illi vivere non possent. Quamquam verum Illi non iam viverent, numquam vero Illi morerentur. Omnes in domibus lapideis in magna urbe R'lyeh dormiunt, pro resurrectione gloriosa servati incantatione potentis Cthulhu donec stellae et terra iterum paratae erunt ad Illos.
– H. P. Lovecraft, The Call of Cthulhu
  • Castrus propositum religionis Cthulhu exponit, dicens, cum stellae rectae sint, necesse est vim aliquam externam corpora Deorum Magnorum atque Antiquorum liberare. Incantationes, quae eos integros conservaverunt, pariter eos a movendo prohibuerunt[13][14].
Sacerdotes arcani magnum Cthulhu ex sepulcro caperent ut Eius asseclas revivificaret et Eius regnum in terra resumeret [...] Tunc omnes homines Deorum Magnorum atque Antiquorum similes fierent; liberi ac feroces et ultra bonum malumque, legibus moribusque abiectis, omnes clamarent, necarent et gaudio exultarent. Tunc Dei Antiqui liberati modos novos clamandi et necandi et gaudio exultandi docerent, et totus mundus holocausto elationis voluptariae libertatisque flagraret.
– H. P. Lovecraft, The Call of Cthulhu

Tunc Castrus narravit Deos Magnos atque Antiquos esse telepathicos et iis «omnia nota esse quae in universo facta sunt». Ii primis hominibus in somniis conloqui poterant, itaque hoc modo fundaverunt religionem Cthulhu.[7]

Et fabula "The Shadow Over Innsmouth" confirmat monstra inhumana, quae Anglice Deep Ones appellantur (Latine Alti), Cthulhu venerari.[15] Fabula "The Whisperer in Darkness" confirmat Cthulhu esse unum ex multis deis a Mi-Go cultis.[8]

Progenies stellaris Cthulhuana recensere

Quamquam in operibus Lovecraft non late progenies stellaris Cthulhu depicta est, animalia sunt magnitudine multo minora, attamen ipsius Cthulhu similia. Narrator fabulae cui titulus est "At the Mountains of Madness" dicit progeniem Cthulhu "videri, quod sciam, composita esse ex materia dissimili illius substantiae Antiquorum Antarcticorum. Nam transformationes sustinere potuerunt, quas eorum inimici non potuerant, et ergo e longinquis gurgitibus spatii cosmici orti esse videntur."

Cum illi Tellus advenerunt, R'lyeh urbem aedificaverunt. Dicitur illos adhuc R'lyeh urbem submersam incolere, tamen in nonnullis fabulis Lovecraftianis dicitur paucos fatum urbis effugisse et in locis occultis Telluris inveniri posse.

Secundum fabulam "At the Mountains of Madness", progenies Cthulhu magnum bellum cum Antiquis gesserunt, postquam in Tellus advenerunt.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Vide etiam: "Cthulhu pronunciation: How to pronounce Cthulhu in English, French". Forvo.com. 10 Aprilis 2008 
  2. H. P. Lovecraft, Letter to Duane Rimel, 23 Iuli 1934.
  3. H. P. Lovecraft, Letter to Willis Conover, 29 Augusti 1936.
  4. Thomas Harms, "Cthulhu" et "PanCthulhu," The Encyclopedia Cthulhiana, p. 64.
  5. S. T. Joshi, in nota nona pro "The Call of Cthulhu", The Call of Cthulhu and Other Weird Stories (Anglice).
  6. Petersen, Sandy; Willis, Lynn; Herber, Keith (1981). Call of Cthulhu (2 ed.). Oakland, California: Chaosium
  7. 7.0 7.1 7.2 7.3 7.4 7.5 7.6 "Lovecraft, "The Call of Cthulhu"". Mythostomes.com. 10 Apr 2007 .
  8. 8.0 8.1 "Lovecraft, "The Whisperer in Darkness"". Mythostomes.com. 9 Apr 2007 .
  9. Will Murray, "Prehuman Language in Lovecraft", in Black Forbidden Things, Robert M. Price, ed., p. 42. (Anglice)
  10. Marsh, Philip "R'lyehian as a Toy Language: On Psycholinguistics" (Anglice).
  11. Hoc modo distichum vertit in sermonem Latinum Armandus D'Angour
  12. H. P. Lovecraft, The Call of Cthulhu «They were not composed altogether of flesh and blood. They had shape [...] but that shape was not made of matter. When the stars were right, They could plunge from world to world through the sky; but when the stars were wrong, They could not live. But although They no longer lived, They would never really die. They all lay in stone houses in Their great city of R'lyeh, preserved by the spells of mighty Cthulhu for a glorious resurrection when the stars and the earth might once more be ready for Them.»
  13. «When the stars have come right for the Great Old Ones, "some force from outside must serve to liberate their bodies. The spells that preserved Them intact likewise prevented them from making an initial move.»
  14. «the secret priests would take great Cthulhu from his tomb to revive His subjects and resume his rule of earth [...] Then mankind would have become as the Great Old Ones; free and wild and beyond good and evil, with laws and morals thrown aside and all men shouting and killing and revelling in joy. Then the liberated Old Ones would teach them new ways to shout and kill and revel and enjoy themselves, and all the earth would flame with a holocaust of ecstasy and freedom».
  15. "Lovecraft, "The Shadow over Innsmouth"". Mythostomes.com. 8 Sep 2007 .

Bibliographia recensere

  • Bloch, Robert. 1982. "Heritage of Horror." The Best of H. P. Lovecraft: Bloodcurdling Tales of Horror and the Macabre. Ed. 1a. Ballantine Books. ISBN 0-345-35080-4.
  • Burleson, Donald R. 1983. H. P. Lovecraft, A Critical Study. Westport, CT / Londinii: Greenwood Press. ISBN.?
  • Burnett, Cathy. 1996. Spectrum No. 3: The Best in Contemporary Fantastic Art. Nevada City, CA, 95959 USA: Underwood Books. ISBN 1-887424-10-5.
  • Harms, Daniel. 1998. The Encyclopedia Cthulhiana. Oakland: Chaosium.
  • ———. 1998. "Cthulhu." The Encyclopedia Cthulhiana. Ed. 2a. Oakland, CA: Chaosium. pp. 64–67. ISBN.?
  • ———. 1998. "Idh-yaa", p. 148. Ibid.
  • ———. 1998. "Star-spawn of Cthulhu", pp. 283 – 4. Ibid.
  • Joshi, S. T., et David E. Schultz. 2001. An H. P. Lovecraft Encyclopedia.' Westport, CT: Greenwood Press. ISBN.?
  • Lovecraft, Howard P. (1928) 1999. "The Call of Cthulhu." In The Call of Cthulhu and Other Weird Stories, ed. S. T. Joshi. Londinii; Novi Eboraci: Penguin Books. ISBN.?
  • Lovecraft, Howard P. 1968. Selected Letters. Vol. II. Sauk City, WI: Arkham House. ISBN.?
  • Lovecraft, Howard P. 1976. Selected Letters.' Vol. V. Sauk City, WI: Arkham House. ISBN.?
  • Marsh, Philip. N.d. R'lyehian as a Toy Language:On Psycholinguistics. Lehigh Acres, FL 33970-0085 USA: Philip Marsh.
  • Mosig, Yozan Dirk W. 1997. Mosig at Last: A Psychologist Looks at H. P. Lovecraft. Ed 1a. West Warwick, RI: Necronomicon Press. ISBN.?
  • Pearsall, Anthony B. 2005. The Lovecraft Lexicon. Ed. 1a. Tempe, AZ: New Falcon Pub. ISBN.?