Costinus Gregorius (Dacoromanice Costin Grigore) Borc (natus die 7 Maii 1965 Bucarestae[1]) machinator, moderator firmarum materialium constructionis atque vir publicus Dacoromanicus est.

Institutio et munus recensere

Postquam scholam finivit, Borc ad annum 1989 apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem mechanicae studebat, ad annum 2001 oeconomiae apud Universitatem Wisconsinensem atque titulum magistri abstulit. Ab anno 1995 pro societatibus constructionum Lafarge et CRH Bucarestae, Madisonia (Visconsinia), Neoplantae (Serbia) atque Lutetiae operam dedit.

Vita politica recensere

Anno 1998/99 rector consilii ministrorum Radu Vasile fuit. Die 17 Novembris 2015 minister oeconomiae et primus minister vicarius in consilio ministrorum Daciani Cioloş nominatus est[2].

Nexus externi recensere

Notae recensere

Ministri commercii et oeconomiae Romanici (1990–)