Convivium Euryti et Heraclis est episodium vitae mythicae Heraclis herois Graeci. Heracles domum Euryti regis Oechaliae visitans, ad cenam convocatus, filiam huius Iolam amat; quo amore a patre vetito, Heracles Eurytum ipsum filiosque omnes necaturus est.

Convivium Eurytii et Heraclis. Nomina videntur [ΤΟΞΟΣ], ΚΛΥΤΙΟΣ, ΔΙΔΑΙΟΝ, ΕΥΡΥΤΙΟΣ, ϜΙΦΙΤΟΣ, ϜΙΟΛΑ, ΗΕΡΑΚΛΕΣ. "Crater Eurytii" (E 635) Lutetiae in Museo Lupariensi
Praeparatio carnium. "Crater Eurytii" (E 635) Lutetiae in Museo Lupariensi

Cena illa in vasis Graecis depingitur, et praesertim in cratere Eurytii dicto operis Corinthiaci, anno circiter 600 a.C.n. confecto, in sepulcro iuxta Caere Vetus reperto, hodie apud Museum Lupariense sub siglo E 635 servato. Ibi videntur et litteris Corinthiacis nominantur viri sex reclinantes, Heracles, "Eurytius" filiique Iphitus, Toxeus, Clytius, Didaeon, atque filia Euryti Iole, quae timens iuxta Heraclem stat.

Fontes recensere

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • Malcolm Davies, ed., Sophocles: Trachiniae (Oxonii, 1991) pp. xxxiv-xxxvii
  • J. G. Frazer, ed., Apollodorus: The Library (Londinii, 1921) vol. 1 p. 238 n. 1, p. 265 n. 3
  • R. Olmos, "Eurytos (1)" in Lexicon iconographicum mythologiae classicae vol. 4 (1988) pp. 117-119
  • Nigel Spivey, "Volcanic Landscape with Craters" in Greece & Rome 2a ser. vol. 54 (2007) pp. 229-253 (praecipue "A case study: the 'Eurytios krater'", pp. 233-236) JSTOR
  • F. T. Welcker, "Ercole ospite in casa di Eurito re d'Oichalia" in Annali dell'Istituto vol. 31 (1859)
  • S. R. Wolf, Herakles beim Gelage. Coloniae Agrippinae, 1993

Nexus externi recensere

  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.