Connotatio[1] est publica et communis significatio secundaria ad denotationem vel primariam verbi significationem adiuncta. Haec in semantica et in semiotica loquendi consuetudo est, cum in logica connotatio conceptus cuiuslibet continentiam significet.

Connotatio in semantica recensere

 
Vulpes vulpis imagine animo repraesentata.

Primaria vocabuli vulpes significatio 'vulpes' est. Quae denotatio est conceptus in mente hominis Latinae linguae callentis situs. Per conceptum autem verbum veras naturalesque vulpes repraesentat. Praeterea denotatio q.e. 'vulpes' conventionales vel usitatas provocat associationes, quae modo ad astutiae modo ad fraudulentiae notiones pertinent; itaque apud Persium legimus: "astutam vapido servas in pectore vulpem";[2] item apud Horatium: "numquam te fallent animi sub vulpe latentes."[3] Hae connotationes ex denotatione vulpis ortae inter homines Latinitatis participes e consuetudine communes sunt. Sunt etiam verba ex connotationibus vulpis deducta: Varro enim verbo vulpinandi utitur: "vulpinare modo et concursa qualubet"[4]; item in Apuleii Metamorphosesi legimus: "Vulpinaris, amasio, meque sponte asceam cruribus meis inlidere compellis?"[5] Idem Apuleius in Apologia hominem impium vulpionem appellat: "Miser, non intellegis iccirco patruum tuum hoc fieri passum, quod se hominibus purgaret, si ex litteris tuis nosceretur te etiam prius quam ad eum commigrasses, etiam cum matri blandirere, tamen iam tum vulpionem et impium fuisse."[6]

Euphemismi, qui ex diris connotationibus nec non ex tabuisticis ineffabilibusque rebus oriuntur, in benignas connotationes malis notionibus vacuas tendunt: itaque pro mori verbis inmutatis (vita) decedere vel (diem supremum) obire dicere licet; etiam mortuum aliquando (vita) defunctum laudamus. Et furentes Erinyes interdum in bonam partem Eumenides ("Benevolae") a Graecis antiquis vocabantur.[7]

Etiam comitate politica id agitur, ut malevolae et iniquae evitentur verborum connotationes. Antiqui de politica comitate nihil sciebant, sed inde ab annis 1980 in CFA orta est convocatio hominum, qui, ne quis ob singulas corporis, mentis morumve proprietates deseratur neve derelinquatur, flagitant: hunc finem per contumeliosorum verborum inmutationem obtineri posse. Verum tamen respiciendum est, an solis inmutatis verbis omnia evanescant convicia in alteros coniecta, nam dum alterorum contemptus in compagibus societatis cotidianisque consuetudinibus inhaerescunt, novorum verborum inmutationes veteribus connotationibus iterum iterumque inbuentur. Huius rei testimonio sunt varia verba Anglica quae 'claudum' significant, sicut lame, crippled, handicapped, disabled, physically challenged, differently abled, living an alternate life, quorum plurima politicae comitatis causa facta sunt aut fuerunt. Constat horum verborum multitudinem ideo crevisse, quod novicium quodque brevi veterem adsumpsit connotationem.

Connotatio in semiologia/semiotica recensere

 
Signum Saussureanum.

A Ferdinando de Saussure didicimus signum linguisticum esse individuam imaginis auditoriae (image acoustique) et conceptus (concept) unitatem. Haec definitio ad auditorem relata, tametsi in synchronam naturalis linguae structuram (langue) describendam convenit, tamen non videbatur semiologiae (sémiologie) sive generali signorum doctrinae adumbrandae suppetere. Itaque Saussure, ut fines linguisticae generalis superaret, latiorem elegit definitionem: signum quodlibet esse individuam significantis (signifiant) et significati (signifié) unitatem.[8] Hic primus significationis gradus a Ludovico Hjelmslev et Rolando Barthes, adsectatoribus Ferdinandi de Saussure, denotatio appellatur. Ac tamen Barthes huius generis signo in se concluso putavit non posse comprehendi, quo modo homines signis utantur de variis rebus inter se colloquentes.[9] Itaque Barthes alterum protulit significationis gradum, quem connotationem appellavit, qua denotationum adfectiones lectorum[10] describerentur.

 
Crux vacua.

Semiologia sive semiotica omnis generis signa complectitur, inter quae signa linguistica ab aliis eo differunt, quod omnino denotationes minime ambiguas habent, sicut certe scimus verbi vulpes denotationem 'vulpes' esse. Etiam nonnulla imaginea symbola sunt univoca denotatione: nempe crucis imagine † 'crux' denotatur, cuius connotationes tamen, etsi aliquatenus conventionales sint, non sunt aeque inter omnes communicatae. Vacuae enim crucis connotatio theologica 'resurrectio Salvatoris' est, alias autem fieri potest, ut alius praevaleat interpretandi mos. Ac tamen in semiotica de multitudine agitur signorum — sive memorum — quorum connotationes non necessario firmae sunt; immo, connotationes ad nuntia hodierna pertinentes temporariae esse videntur. Praeterea constat privatas animi adfectiones visualibus et auditoriis signis adsociari.

Connotatio in logica recensere

In logica constat connotatione continentiam conceptualem significari. De necessariis enim et sufficientibus condicionibus agitur, quae conceptuum definitionibus continentur. Itaque 'parallelogrammum' conceptus est, cuius connotatio sive continentia haec est: plana ac quadrilatera figura geometrica, quae contraria latera habet aequa et parallela, contrariosque angulos aequos. Sunt qui binos conceptus q.s. 'denotatio' / 'connotatio' et 'extensio' / 'intensio' putent synonymia coniunctos esse. Sunt enim intensionum genera tria: nempe intensiones subiectiva, conventionalis, obiectiva.[11] Si hanc respicimus divisionem, connotationes ad conventionales ferme intensiones pertinere videntur.

Notae recensere

  1. Constat connotationem ad Latinitatem mediaevalem pertinere.
  2. Persius, Sat. 5.117.
  3. Horatius, AP 437.
  4. Varro, Men. 327 Astbury; apud Nonium (p. 46) hanc legimus explanationem: Vulpinari dictum est fraudibus et mendaciis verum pervertere vel effugere, dictum ab inrecto sed intorto vulpium cursu.
  5. Apul. Met. 3.22.
  6. Apul. Apol. 86.5.
  7. De Martino & Sommerstein (ed. 1999) librum de Graecorum euphemismis disserentem ediderunt.
  8. Saussure (1922/1969: 99, 158).
  9. Barthes (1964).
  10. Apud Rolandum Barthes maximi ponderis fuerunt textuum adfectiones lectorum.
  11. Cohen & Nagel (1934: 31–32).

Bibliographia recensere

  • Barthes, Roland. 1964. Éléments de sémiologie. Communications 4, 91-135. (Editio interretialis)
  • Cohen, Morris R., et Ernest Nagel. 1934. An Introduction to Logic and Scientific Method. Novi Eboraci: Harcourt Brace.
  • Löbner, Sebastian. 2002. Understanding Semanics. Londinii: Arnold. (Understanding Language Series.)
  • Saussure, Ferdinand de. (1922) 1969. Cours de linguistique générale, publié par Charles Bally et Albert Sechehaye. Paris: Payot.