Congressus Ido (lingua Ido: Ido-konfero) convocant linguae Ido omnes fautores in Europam inde ab anno 1921. Ob eorum pusillitatem asseclae anno 1925 sic dicta formulam Stör non sine sale ita effabantur: Si conventicula nostra congressus magnos nuncupamus, scandalo sunt; si autem circulum amicum maximi momenti sunt.

Congressus primus Vindobonae anno 1921 celebratus

Conventus selecti recensere

Congressus anni 1924 recensere

 
Vexillum Ido

Conventus quartus, Luxemburgi mense Augusto anni 1924 (9.-12.8.) celebratus congregavit fanaticos tricentos e terris variis XV oriundos. Maioris momenti fuit primo die disputatio de partibus linguae auxiliaris agendis in scholis et in radiophonia. Sancta missa cum homelia idiomate Ido habita in ecclesia monastica Congregrationis Sanctissimi Redemptoris die dominica celebrata est, antequam visitatio officialis in curia apud burgimagistrum Dietrich fieret. Die Lunae non solum porro nugabantur idistae sed etiam examina pararunt tironibus ad diploma linguisticum accipiendum. Finis congressui sollemnis datus est die Martis.

Congressus anni 2001 recensere

 
Fautores Ido anno 1935 in Dania coeuntes

Conventus Internaciona Ido-renkontro 2001 mense Iunio anni 2001 (17.-21.6.) fiebat Norimbergae, qui post spectaculum simile anno 1998 in Polonia datum, internationalis proclamatus est. Attamen participes tantummodo quattuordecim e quattuor terris oriundi numerabantur: in actis diurnis "Nürnberger Nachrichten" nihilominus die 24.6. de celebratione ista ratio reddita est. Argumenta altercationum amicarum circumprehendebant periodica lingua Ido creanda necnon normae novae interretiales linguae Ido dandae (e.g. compendiaria formula ISO "io" pro lingua Ido introducenda). Insuper auctoritas Unionis linguae internationalis Ido denuo definita est. Denuo linguam Ido linguam Esperanticam superare confirmatum est. Ad momentum linguae Ido augendum sodales litteras multas et bonas oportere dixerunt. Id eo curiosius est quo idistae olim esperantistas criticaverant ob nimium litterarum amorem et usus Esperantici practici neglegentiam. Etiam reformatio linguae continuata criticata est, quae saepe ignorantiam linguisticam proderet. Idistae meliores autem normas antiquas a linguistis bonis definitas valde aestimarent colerentque. Quin verba nova officialiter permittenda essent nemo dubitavit. Vexillum officiale et insignia Ido saepius publice monstrentur ab omnibus motionis Ido asseclis.

Congressus anni 2002 recensere

Conventus Internaciona Ido-renkontro 2002 mense Iulio anni 2002 (26.7.-30.7.) fiebat Cracoviae. Ibi denuo quattuordecim homines participes fuerunt e sex terris Europaeis oriundi. Tunc nihil nisi res ad culturam atque periegesim pertinentes fiebant, nullis colloquiis factis.

Congressus anni 2003 recensere

Conventus Internaciona Ido-konfero 2003 mense Augusto anni 2003 (8.8.-12.8.) fiebat ad Großbothen prope Lipsiam. Praeter res periegeticas magni momenti fuit collectio notionum de viis linguae Ido disvulgandae. Periodicum communisticum Neues Deutschland de istis diebus referebat die 16.8.

Congressus anni 2004 recensere

Conventus Internaciona Ido-renkontro 2004 mense Iulio anni 2004 (16.7.-23.7.) fiebat in vico Puhivka apud Kiovia. Festo ineunte chorus infantium cantilenas varias lingua Ido cecinit. Expositio quoque visa est de operibus a Boris Aaronov scriptis et ab Ioanna Reunova servata. Praeterea de societate Interhelpo certiores facti sunt visitatores, quam olim operarii Kyrgyzstaniae et Bohemoslovaciae fundaverunt.

Congressus anni 2005 recensere

Conventus Internaciona Ido-renkontro 2005 mense Septembri anni 2005 (23.9.-27.9.) fiebat Tolosae. Rebus periegeticis comitantibus decisio facta est, ut exararetur elenchus cum inscriptionibus cursualibus sodalium in orbe terrarum dispersorum.

Congressus anni 2006 recensere

Conventus Internaciona Ido-konfero 2006 mense Augusto anni 2006 Berolini fiebat. Ibi sodales Germani separatim convenerunt. Praeter excursiones oblatae sunt informationes de bono usu Vicipaediae in rebus ad linguam et ideam Ido attinentibus.

Loci conventuum recensere

Genus coetus Annus Urbs Terra Notae addendae
congressus 2019 Berolinum  
congressus 2018 Pruvinum  
congressus 2017 Budovicium  
congressus 2016 Valentia  
congressus 2015 Berolinum  
congressus 2014 Lutetia  
congressus 2013 Ouroux  
congressus 2012 Dessavia  
congressus 2011 Echternach  
congressus 2010 Tübingen  
congressus 2009 Tallinna  
congressus 2008 Wuppertal  
congressus 2007 Lutetia  
congressus 2006 Berolinum  
congressus 2005 Tolosa  
congressus 2004 Kiovia  
conventiculum internationale 2004 Bagnoles de l'Orne  
congressus 2003 Großbothen  
congressus 2002 Cracovia  
congressus 2001 Norimberga  
congressus 1999 Waldkappel  
congressus 1998 Białobrzegi  
congressus 1997 Bakkum Formula:NLD
congressus 1995 Elsnigk  
congressus 1991 Ostenda  
congressus 1990 Waldkappel  
congressus 1989 Turicum  
congressus 1987 Eschwege  
congressus 1985 Anversa  
congressus 1983 Eboracum Formula:GBR
congressus 1981 Jongny  
congressus 1980 Namur  
congressus 1979 Upsalia  
congressus 1978 Cantabrigia Formula:ENG
congressus 1977 Berolinum  
congressus 1976 Saint-Nazaire  
congressus 1975 Thun  
congressus 1974 Kiovia  
congressus 1973 Riga Formula:LVA
congressus 1973 Cardiff Formula:GBR
congressus 1972 La Chaux-de-Fonds  
congressus 1971 Trollhättan Formula:SWE
congressus 1970 Luksemburgo  
congressus 1969 Turicum  
congressus 1968 Berolinum  
congressus 1967 Avaricum Biturigum  
congressus 1966 Biella  
congressus 1965 Lons-le-Saunier  
congressus 1964 Kielia  
congressus 1963 Barcino  
congressus 1962 Thun  
congressus 1961 Turicum  
congressus 1960 Colmaria  
congressus 1959 Friburgum Brisgoviae  
congressus 1957 Luxemburgum  
congressus 1952 Berolinum  
congressus 1951 Torino  
congressus 1950 Colmaria  
congressus 1939 Ad Sanctum Gallum  
congressus 1937 Lutetia  
congressus 1936 Szombathely  
congressus 1935 Fredericia  
congressus 1934 Oostduinkerke  
congressus 1933 Mondorf  
congressus 1931 Lauenburg  
congressus 1930 Sopronium  
congressus 1929 Friburgum Brisgoviae  
congressus 1928 Turicum  
congressus 1927 Lutetia  
congressus 1926 Praga  
congressus 1925 Torino  
congressus 1924 Luxemburgum  
congressus 1923 Cassella  
congressus 1922 Dessavia  
congressus 1921 Vindobona  
congressus 1914 Luxemburgum   factum non est bello impediente

Nexus externi recensere