Congregatio Sancti Iohannis Baptistae Praecursoris

Congregatio Sancti Iohannis Baptistae Praecursoris est institutum clericale iuris pontificii. Sodales, viri equidem, huius congregationis, vulgo Battistini (quod Latine Baptistini reddi potest) vocati, nomini suo sigla C.S.I.B.P. postponunt[1].

Congregatio Sancti Iohannis Baptistae Praecursoris orta est anno 1958 dieque 24 Iunii anni insequentis a Sancta Sede decretum laudis recepit[2]. Primus instituti superior generalis fuit, mandato papae Ioannis XXIII, cardinalis Arcadius Maria Larraona Saralegui (natus anno 1887 - mortuus 1973).

Congregatio Sancti Iohannis Baptistae Praecursoris auxilio sacerdotibus dioecesanis ferendo praecipuam operam dat. Curia eius generalis Romae est sita.

Notae recensere

  1. Ann. Pont. 2007, p. 1492.
  2. DIP, vol. VIII (1988), col. 477.