Codex Seraphinianus est scriptus illuminatusque ab Ludovico Serafini, artifice architectoque Italiano, triginta mensibus inter annos 1976 atque 1978. Codex circa 360 paginarum videtur encyclopedia esse mundi ignoti, quae scripta est in lingua illius mundi adhuc obscura.

Codex divisus est in partes duas, capita undecim. Pars prima attinet ad res naturales: flores, animalia, physica; secunda ad res humanas: vestes, res gestas, cibum, architecturam.

Capita attinent ad res sequentes:

  • Caput primum: flores mirabiles, arbores quae se evellunt moventque.
  • Caput secundum: animalia illius mundi, quae sunt animilia familiaria modo mirabili mutata.
  • Caput tertium: genus animantium bipedalium, quae videntur ad finem quendam creata esse.
  • Caput quartum: chemia atque physica.
  • Caput quintum: machinae vehiculaque mirabilia.
  • Caput sextum: biologia, coitus, homines aborigini, plantae instrumentaque in corporibus quasi-humanis insita.
  • Caput septimum: res gestae, quasi-homines ignoti, quando nati mortuique sint. Exsequiae.
  • Caput octavum: litterae obscurae quae in mundo illo atque codice ipso inveniuntur.
  • Caput nonum: alimentum, vestes.
  • Caput decimum: ludi mirabiles.
  • Caput undecimum: architectura.

Nexus interni