Coahuila est civitas ex triginta et duobus civitatibus qui Rem Publicam Mexicanam affingunt. Saeculo XIX ineunte, Mexico libertatem suam revendicante, Coahuila pars fuit provinciae Coahuila et Texia.

Wikidata Coahuila
Res apud Vicidata repertae:
Coahuila: insigne
Coahuila: insigne
civitas
Civitas: Mexicum
Locus: 27°18′8″N 102°2′41″W
Nomen officiale: Coahuila de Zaragoza
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Mexicum
Territoria finitima: Chihuahua, Texia, Nova Legio, Zacatecae, Durangum

Forma

Area: 151 595.0 chiliometrum quadratum
Caput: Saltillo
Subdivisiones: Hidalgo Municipality

Gestio

Praefectus: Manolo Jiménez Salinas
Consilium: Congress of Coahuila

Vita

Incolae: 2 954 915
Zona horaria: UTC−6

Commemoratio

Paean: State Anthem of Coahuila

Tabula aut despectus

Coahuila: situs
Coahuila: situs

Origo Nominis recensere

Sunt nonnullae opiniones de origine verbi Coahuila. versio quaedam ait se evenire ex navatlaca lingua "vipera volatilis" (coatl vipera, cum huila volans). altera autem versio dicit, quoque evenire ex navatlaca sed significans "arborum abundantia" (quautli arbor, cum suffixu la abundans). at verbum Coahuila iam tandem solum regionem inter monclovam et iugum montium indicabat, ubi erat antiqua provincia San Francisco De Coahuila, quod dehinc iungeretur cum proxima provincia Nueva Vizcaya itaque evertens hodierna civitas. Pars autem ultima "De Zaragoza" nondum addita fuit in legale nomine usque ad 2011, sed erat in sigillo suo abhinc saeculum antepraeteritum, et monumentum fuit Praetori coahuilensi Ignacio Zaragoza, heros in Lite Angelopolitana (Batalla de Puebla).

Geographia recensere

Civitas Coahuila de Zaragoza sita est in area media septentrionale nationis. Extenditur in area 151,571 km2 et complexitur adusque 7.7% totius agri mexicani. Ad septentrionem nationis sita, limites sui inter Texiam ad septentrionem, inter Chihuahuam ad occidentem,inter Novam Legionem ad orientem atque inter Durangum et Zacatecas ad austrum sunt. Coahuila 3 ,055, 795 incolarum habet ad annum 2005, est civitas a municipiis triginta et octo conficta, cum capite in Saltillo.

Aer et semiaridus et secus et extremus calidus esse solet, cum flexibus in aliquot regionibus huius civitatis. in australe regione aer calidus in aestate est, interim in hiberno valde frigidus et brumosus est. In regione lacunare autem tempus solet esse calidus et pluviosus in aestate. In montuosae regiones muzquiz pruinae hibernales assiduae sunt.

Flora et Fauna recensere

 

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes.

plantae et herbae in Coahuila varietatum multarum sunt. in regionibus altis montuosis pini, cedri, quercûs et abietes copiose inveniuntur. interim in inferioribus saepe videntur mesquites, acaciae, yuccae, opuntia, agaves, et cactus. aliae plantae quae florescunt sunt origanum, arnica, ocimum, iuglans, fraxinus, peyote, populus, echinocactus, ferocactus, aloe.

animalia variati sunt secundum regionem, sed frequentiores in mamiferis sunt lepores, sciuri, odocoileus, ursus americanus, coiotes, pumae, marmosae, feles silvestres, taxidea taxus, vespertiliones, mustelae, mephitae et antilocaprae. in Coahuila quoque pluriformes sunt aves, plusquam 237 species invenire possunt in sola regione montuosa Zapaliname, sed vulgarissimi aves sunt falcones, striges, accipitres, anates, mimi, aquilae, cardinales, voltures nigri, hirundines, columbae, passeres, geococcyges, coturnices, meleagres et cardueles.

Demographia recensere

Secundum calculos datos a Censo II populationis et habitationis INEGI in 2010, civitas Coahuila adhuc habebat 3,055,795 incolarum, ex quibus 1,514,197 viri fuerunt et 1,534,194 feminae. ratio incrementi annualis fuit 2.0%. populatio colligitur in Saltillo (26%), Torreon (23%), Monclova (9%), Piedras Negras (5.7%) et Acuña (5%). cetera populatio (30%) sita est in 33 relinquentibus municipiis. Populatio Coahuilae praecipue confingitur cum mixticiis et criollis. minusquam autem 0.3% nativi americani sunt. cetera data populationis valde similia sunt cum populatione commune mexicana.

Regiones Oeconomicae recensere

Populatio Historica
Coahuilae
Annus Populatio
1900 296 938
1910 358 432
1920 388 161
1930 436 425
1940 550 717
1950 720 619
1960 907 734
1970 1 114 956
1980 1 557 265
1990 1 972 340
1995 2 173 775
2000 2 298 070
2005 2 495 200
2010 3,055,395
  • Regio Septentrionalis: in Piedras Negras adsunt machinae thermoelectricae Carbon I et Carbon II, quae 10% totius lucis electricae mexicanae sumministrant. etiam ad limitandum cum Civitatibus Foederatis, plures fabricae textiles constructae sunt.
  • Regio Carbonifera: est parvus locus valde notus propter metalla sua carbonis, fluoritae, gasiique. haec est potissima regio in Mexico carbonem producendum, promens 95% totius carbonis coccificati. expromptio sua facta est in muzquiz, sabinas,atque san juan de sabinas.
  • Regio Deserta': pauca hic producuntur.
  • Regio Centralis: in monclova sita est industria siderurgica AHMSA, maior productrix chalybis in toto Mexico, producens quisque annus 4 milliones litrorum liquoris chalybis. habet metropolin parvam, inter monclovam, castaños et frontera
  • Regio Lacunaris: oeconomia huius regionis praecipue industriis sustentatur, sit textilis et metallurgica et chemica: in Torreon sita est Met-Mex Peñoles ad fusionem metallorum haud ferreorum dedicata, atque ad chemicos inorganicos fabricandos, et quoque est maior auri argentique affinator Americae Latinae. hic congregati sunt in metropoli Torreon cum Matamoros, Gomez Palacio et Lerdo. quoque hic se habet Leche Lala, fabrica quae lac et lactea ad 40% totius Mexici sumministrat.
  • Regio Austra: in Saltillo et Ramos Arizpe inveniuntur quoque multae industriae sed hic vini (in Parras), vitrei (Cifunsa, Cinsa) et aumototrices, sicut General Motors et Chrysler.

Nexus interni

Nexus externi recensere