Vide etiam paginam discretivam: Clymene

Clymene in mythologia Graeca fuit una e Nereidibus, filiis Nerei dei marini, e Doride genitis; enumeratur enim inter sorores et ab Hygino in libro cuius titulus est Fabulae,[1] et a Poëta in Iliade.[2] Apud Vergilius lib. IV Georgicorum Clymene sororibus suis, Cyrenae ancillis, carmen narrativum cantitat:

Thetis, matrimonio lassata, ad sorores redit
... curam Clymene narrabat inanem
Volcani, Martisque dolos et dulcia furta,
aque Chao densos divum numerabat amores.[3]

Notae recensere

  1. Hyginus, Fabulae praefatio 8
  2. Ilias 18.38-49
  3. Vergilius, Georgica 4.345-347