Citrus × junos, linguis vernacularibus saepe yuzu, est species hybrida arborum fructiferarum quae ad genus citrorum pertinet. Pro specie anno 1922 a Tanaka ex opere von Siebold descripta est. E parentibus Citrus ichangensis et Citrus reticulata orta est. Fructus flavi diametro inter 5.5 et 7.5 cm, sed interdum maiores, valde aromatici sunt. Arbores in Serica media et Thibeto feraces, in Iaponia et Corea coluntur ibique in coquina atque ad potiones faciendas adhibentur.

Fructus Citrus × junos

Ordo : Sapindales 
Familia : Rutaceae 
Genus : Citrus 
Species : Citrus × junos 
Siebold ex Tanaka pro sp.
   

Bibliographia recensere

 
Folia et fructus immaturus Citrus × junos
 
Ars coquinaria Iaponica: Salsamentum yuzukoshō e capsico et cortice C. junos fermentatis factum
Fontes antiquiores
Eruditio

Nexus externi recensere

  Situs scientifici: Tropicos • GRIN • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Flora of China
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Citrus × junos spectant.
  Vide "Citrus × junos" apud Vicispecies.
 

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!