Cimex foetidus est quodvis nonnullorum insectorum quae, conturbata, acrem emittunt liquorem cui sunt compositiones cyanidi, rancidum amygdalorum odorem ferentes. Antennae saepe in quinque segmentis consistunt; unde nomen principalis familiae, Pentatomidarum. Corpora plerumque formam peltatam habent, et tegimentum alarum peltam appellatur. Vox cimicis foetidi, quamquam non scientifica, aliquando speciebus ad pentatomidas finitimis adhibetur, sicut Boiseam trivittatam et Eleodes sp.

Nonnulli cimices foetidi familiae Pentatomidarum.

Multi cimices foetidi scutatique habentur pestifera agriculturae insecta.

In Britannia et Hibernia adsunt triginta tres species cimicum peltatorum superfamiliae Pentatomoideorum, quorum triginta duae sunt indigenae et una habetur novissime naturalizata? (Evans & Edmondson 2005); septendecim harum triginta duarum specierum sunt in familia Pentatomidarum.

Cimex foetidus Vietnamice appellatus bọ xít est pars artis coquinariae Vietnamicae.

Pinacotheca recensere

Nexus interni

Bibliographia recensere

  • Evans, Martin, et Roger Edmondson. 2005. A Photographic Guide to the Shieldbugs and Squashbugs of the British Isles. Wakefield: WGUK. ISBN 0-9549506-0-7.

Nexus externi recensere

Generales recensere

"Featured Creatures" in situ Institute of Food and Agricultural Sciences Universitatis Floridae recensere

  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.